Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Cui in haec[*](in haec, Clark; ad, C. F. W. M.; ad haec, Novák; cui haec, V.) quae maturabat ardenti, fors hanc materiam dedit impendio tempestivam. Consumpta hieme festinans ad Syriam Valens, iamque fines Bithynorum ingressus docetur relationibus ducum, gentem Gothorum, ea tempestate intactam, ideoque
Dimoto itaque longius principe, Procopius aerumnis diuturnis attritus, et vel atrocem mortem clementiorem ratus malis quibus afflictabatur, aleam periculorum omnium iecit abrupte, et[*](et extrema, Pet.; extremaque, G; extrema, V.) extrema iam perpeti nequaquam timens, praeeunte perdita ratione, facinus adoritur audacissimum; Divitenses, Tungricanosque[*](Tungricanosque, Lind.; Tungritanosque, G; tune grecanosque, V.) Iuniores, ad procinctum urgentem per Thracias inter alios celerare dispositos, et Constantinopoli moraturos sollemniter biduum, per quosdam ex eisdem numeris notos sollicitare properans (quia cum omnibus loqui, periculosum erat et arduum), fidem paucorum elegit.
Qui pellecti spe praemiorum ingentium, sub consecratione iuris iurandi, promisere se quae vellet cuncta facturos, favorem quoque polliciti conturmalium, inter quos ipsi potiorem locum obtinebant in suadendo, stipendiis excellentes et meritis.
Utque condictum est,[*](est, vulgo; et, V.) ubi excanduit radiis dies, idem
Stetit itaque subtabidus—excitum putares ab inferis,—nusquam reperto paludamento, tunica auro distincta, ut regius minister, indutus, a calce in pubem, in paedagogiani pueri speciem, purpureis opertus tegminibus pedum, hastatusque purpureum itidem pannulum laeva manu gestabat, ut in theatrali scaena simulacrum quoddam insigne per aulaeum vel mimicam cavillationem subito putares emersum.
Ad hoc igitur dehonestamentum
Huic intimidius incedenti, nec resistebat populus nec favebat; accendebatur tamen insita plerisque vulgarium, novitatis repentina iucunditate, ea re potius incitante, quod Petronium (ut praediximus) divitias violenter augentem, omnes eadem mente detestabantur, qui sepulta iam dudum negotia, et redivivas nebulas debitorum, in diversos ordines excitabat.
Cum itaque tribunal idem escendisset Procopius, et cunctis stupore defixis, timeret[*](timeret, Her.; teneretur, E, Haupt; teneret, Momm.; timeretur, V.) silentium triste, procliviorem viam ad mortem (ut sperabat), existimans advenisse, per artus tremore diffuse, implicatior ad loquendum, diu
Mirantur quidam profecto irrisione digna principia incaute coepta et temere, ad ingemiscendas erupisse rei publicae clades, ignari forsitan[*](forsitan, V; forsan, vulgo.) exemplorum, accidisse primitus arbitrantes.
Sic Adramytenus Andriscus, de genere quidam infimae sortis, ad usque Pseudophilippi nomen evectus, bellis Macedonicis tertium addidit grave. Sic Antiochiae Macrino imperatore agente, ab Emesa Heliogabalus exsiluit[*](exiluit, Novák; exivit, EBG; exibi tantoninus, V.) Antoninus. Ita inopino impetu Maximini, Alexander cum Mamaea matre confossus est. Ita[*](ita, Clark; et, Günther; est, V.) in Africa superior Gordianus in imperium raptus, adventantium periculorum angoribus implicatus vitam laqueo spiritu intercluso profundit.
Igitur cuppediarum vilium mercatores, et qui intra regiam apparebant, aut apparere[*](apparere, suggested by Gardt.; parere, V.) desierant, quique coetu militarium nexi, ad pacatiora iam vitae discesserant, in insoliti casus ambigua, partim inviti, alii volentes, adsciscebantur, non nulli omnia tutiora praesentibus rati, e civitate occulte dilapsi, imperatoris castra petivere, itineribus festinatis.
Hos omnes Sophronias vivacissimo cursu praegressus ( notarius) praefectus postea Constantinopoleos, Valentem a Caesarea Cappadocum iam profecturum, ut vaporatis aestibus Ciliciae iam lenitis, ad Antiochiae percurreret sedes, textu narrato gestorum, spe dubia (ut in talibus) percitum et stupentem, avertit Galatiam, res adhuc trepidas arrepturum.
Qui dum itineribus properat magnis, attentissima cura Procopius in dies agitabatur et[*](agita- batur et, Günther; agitabat et, Val.; agitabat noctes, V.) noctes, subditivos quosdam ostentans, qui astutia confidenti,
Et quia res novae petulanter arreptae, celeritate muniri solent interdum, nequid formidandum omitteretur, confestim Nebridius, in locum Saluti praefectus praetorio, factione Petronii recens promotus, et Caesarius Constantinopolitanae urbis praefectus, in vincula compinguntur, et iubetur civitatem curare solita potestate ,[*](Fronimius, Her.; fronemus, V.) esseque magister officiorum Euphrasius, ambo Galli institutis bonarum artium spectatissimi, et administratio negotiorum castrensium, Gomoario et Agiloni revocatis in sacramentum, committitur inconsulte, ut docuit rerum exitus proditarum.[*](proditarum Corn.; proditor, PBG; proditar, V.)
Quia igitur Iulius comes, per Thracias copiis militaribus praesidens, oppressurus rebelles, si comperisset conata, ex propinquis stationibus timebatur, commentum excogitatum est validum, et quasi iussu Valentis, seria super barbaricis motibus tractaturus, Nebridii litteris adhuc clausi violenter expressis, accitus Constantinopolim, strictius tenebatur. Hacque callida fraude bellatrices Thraciae gentes sine cruore , adminicula ausis tumultuariis maxima compararunt.
Post quae ita eventu laetiore completa, Araxius