Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Sub hoc tamen Aproniano, ita iugiter copia necessariorum exuberavit, ut nulla saltim levia murmura super inopia victui congruentium, orerentur,[*](orerentur, Eyssen.; orirentur, EG; oreretur, V.) quod assidue Romae contingit.
At in Bithynia Valentinianus princeps (ut praediximus) declaratus, dato in perendinum diem signo proficiscendi, convocatis primoribus, quasi tuta consilia, quam sibi placentia, secuturus, percunctabatur, quemnam ad imperii consortium oporteret assumi, silentibusque cunctis, Dagalaifus equestris militiae rector, respondit fidentius: Si tuos amas inquit, imperator optime, fratrem; si rem publicam, quaere quem vestias.[*](vestias, W2 Lind.; vestigas, V; seligas, Damsté.)
Quo dicto asperatus ille sed tacitus, et occultans quae cogitabat, Nicomediam itineribus citis ingressus, Kalendis Martiis Valentem fratrem stabulo suo cum tribunatus dignitate praefecit.
Indeque cum venisset Constantinopolim, multa secum ipse diu volvens,[*](diu volvens Wirtz; divolvens, V.) et magnitudine urgentium negotiorum
Quibus ita nullo interturbante perfectis, constricti rapidis febribus, imperatores ambo diu spe vivendi firmata, ut erant in[*](in, added by Lind.; V omits.) inquirendis rebus graviores[*](graviores, V, restored by Novák; gnaviores, G.) quam in componendis, suspectas morborum causas investigandas acerrime, Ursatio officiorum magistro, Delmatae crudo, et Viventio[*](Viventio, E, Myer Spir.; iurentio, V.) Sisciano, quaestori tunc commiserunt, ut loquebatur pertinax rumor, invidiam cientes Iuliani memoriae principis, amicisque eius, tamquam clandestinis praestigiis laesi. Sed hoc evanuit facile, ne verbo quidem tenus insidiarum indicio ullo reperto.
Hoc tempore velut per universum orbem Romanum, bellicum canentibus bucinis, excitae
Persarum rex manus Armeniis iniectabat, eos in suam dicionem ex integro vocare vi nimia properans, sed iniuste causando, quod post Ioviani excessum, cum quo foedera firmarat et pacem, nihil obstare debebit, quo minus ea recuperaret, quae antea ad maiores suos pertinuisse monstrabat.
Acta igitur tranquillius hieme, concordissimi principes, unus nuncupatione praelatus, alter honori[*](honori, Pet., Momm.; honore, V.) specie tenus adiunctus, percursis Thraciis Naessum advenerunt,[*](advenerant, Novák; adven. erunt, V.) ubi in suburbano, quod appellatum Mediana, a civitate tertio lapide disparatur, quasi mox separandi, partiti sunt comites.
Et Valentiniano quidem, cuius arbitrio res gerebatur, Iovinus
Tunc et Aequitius Illyriciano praeponitur exercitui, nondum magister, sed comes, et Serenianus, olim sacramento digressus, recinctus est, ut Pannonius, sociatusque Valenti, domesticorum praefuit scholae. Quibus ita digestis et militares partiti sunt[*](sunt, added by Clark, Harmon, c.c.; V omits.) numeri.
Et post haec cum ambo fratres Sirmium introissent, diviso palatio, ut potiori placuerat, Valentinianus Mediolanum, Constantinopolim Valens discessit.
Et Orientem quidem regebat potestate praefecti , Italiam vero, cum Africa et Illyrico, Mamertinus, et Gallicas provincias Germanianus.
Agentes igitur in memoratis urbibus principes, sumpsere primitus trabeas consulares, omnisque hic annus dispendiis gravibus rem Romanam afflixit.
Alamanni enim perrupere Germaniae limites, hac ex causa solito infestius moti. Cum legatis eorum, missis ad comitatum, certa et praestituta ex more munera praeberi deberent,
Et circa id tempus, aut non multo posterius, in Oriente Procopius in res surrexerat novas, quae prope Kalendas Novembris, venturo Valentiniano Parisios uno[*](uno, added by Her.; lac. 5 letters, G.) eodemque nuntiata sunt die.
Et Alamannis quidem occursurum Dagalaifum pergere mature praecepit, qui vastitatis propinquioribus locis, longius discesserant incruenti.[*](incruenti, G; incruentus, EA; incruentis, V.) Super appetitu vero Procopi, antequam adulesceret, reprimendo, curis diducebatur ambiguis, ea potissimum ratione sollicitus, quod ignorabat utrum Valente superstite, an exstincto, memoratus imperium affectarat.