Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Dabit enim, ut spero, Fortuna consiliorum adiutrix bonorum, quantum efficere et consequi possum, diligenter scrutanti moribus[*](scrutanti moribus, Pet.; scrutanti, G, Momm.; crutantibus, V.) temperatum. Ut enim sapientes definiunt, non modo in imperio, ubi pericula maxima sunt et creberrima, verum etiam in privatis cottidianisque rationibus, alienum ad amicitiam, cum iudicaverit quisquam prudens, adiungere sibi debebit, non cum adiunxerit, iudicare.

Haec cum spe laetiorum polliceor, vos firmitatem factorum retinentes et fidem, dum hiberna patitur quies, animorum reparate vigorem atque membrorum, ob nuncupationem augustam, debita protinus accepturi.

Finita oratione, quam auctoritas erexerat inopina, flexit imperator in suam sententiam universos,

v2.p.580
consiliique eius viam secuti, qui paulo ante flagrantissimis vocibus aliud postulabant, circumsaeptum et vexillis, agminibusque diversorum ordinum ambitiose stipatum, iamque terribilem, duxerunt in regiam.

Dum haec in Oriente volubiles fatorum explicant sortes, Apronianus regens urbem aeternam, iudex integer et severus, inter curarum praecipua, quibus haec praefectura saepe sollicitatur, id primum opera curabat enixa, ut veneficos (qui )[*](rariscebant, V; crebrescebant, Bent., Momm.; accrescebant, suggested by Her.) captos postque agitatas quaestiones nocuisse quibusdam apertissime confutatos, indicatis consciis morte multaret, atque ita paucorum discrimine reliquos (siqui laterent), formidine parium exturbaret.

Haec egisse ideo efficaciter fertur, quod Iuliani promotus arbitrio, agentis etiam tum per Syrias, in itinere unum amiserat oculum, suspicatusque artibus se nefariis appetitum, iusto quidem sed inusitato dolore, haec et alia magna quaeritabat[*](quaeritabat, EG; irritabat, Bent.; ritabat, V.) industria. Unde quibusdam atrox visus est, in amphitheatrali curriculo undatim coeunte aliquotiens plebe, causas dispiciens criminum maximorum.

Denique post huius modi vindicata complura,

v2.p.582
Hilarinum aurigam convictum atque confessum, vixdum pubescentem filium suum venefico tradidisse, docendum secretiora quaedam legibus interdicta, ut nullo conscio adminiculis iuvaretur internis, capitali animadversione damnavit. Qui laxius retinente carnifice, subito lapsus, confugit ad ritus Christiani sacrarium, abstractusque exinde ilico, abscisa cervice consumptus est.

Verum haec similiaque tum etiam ut coercenda, mox cavebantur, et nulli vel admodum pauci, in his versati flagitiis, vigori publico insultarunt, sed tempore secuto longaeva impunitas nutrivit immania, usque eo grassante licentia, ut imitatus Hilarinum quidam senator, servumque suum modo non per syngrapham arcanis piacularibus inducendum, commisisse doctori malarum artium confutatus, supplicium redimeret, opima mercede, ut crebrior fama vulgarat.

Isque ipse, hoc genere quo iactatum[*](iactatum, G; dictum, Pet.; iactum, V.) est, absolutus, cum vitae pudere deberet et culpae, non abolendae incubuit maculae, sed tamquam inter multos probrosos, solus vacuus ab omni delicto, equo[*](equo, added by EG (after phalerato, Eb); iumento, Her.; V omits.) phalerato insidens, discurrensque per silices, multa post se nunc usque trahit agmina servulorum, per novum quoddam insigne, curiosius spectari affectans, ut Duillium accepimus veterem, post gloriosa illa navalis rei certamina, id

v2.p.584
sibi sumpsisse ut tibicine lenius praecinente rediret ad sua post cenam.

Sub hoc tamen Aproniano, ita iugiter copia necessariorum exuberavit, ut nulla saltim levia murmura super inopia victui congruentium, orerentur,[*](orerentur, Eyssen.; orirentur, EG; oreretur, V.) quod assidue Romae contingit.

At in Bithynia Valentinianus princeps (ut praediximus) declaratus, dato in perendinum diem signo proficiscendi, convocatis primoribus, quasi tuta consilia, quam sibi placentia, secuturus, percunctabatur, quemnam ad imperii consortium oporteret assumi, silentibusque cunctis, Dagalaifus equestris militiae rector, respondit fidentius: Si tuos amas inquit, imperator optime, fratrem; si rem publicam, quaere quem vestias.[*](vestias, W2 Lind.; vestigas, V; seligas, Damsté.)

Quo dicto asperatus ille sed tacitus, et occultans quae cogitabat, Nicomediam itineribus citis ingressus, Kalendis Martiis Valentem fratrem stabulo suo cum tribunatus dignitate praefecit.

Indeque cum venisset Constantinopolim, multa secum ipse diu volvens,[*](diu volvens Wirtz; divolvens, V.) et magnitudine urgentium negotiorum

v2.p.586
iam se superari considerans, nihil morandum ratus, quintum Kalendas Aprilis, productum eundem Valentem in suburbanum, universorum sententiis concinentibus—nec enim audebat quisquam refragari,—Augustum pronuntiavit, decoreque imperatorii cultus ornatum, et tempora diademate redimitum, in eodem vehiculo secum reduxit, participem quidem legitimum potestatis, sed in modum apparitoris morigerum, ut progrediens aperiet textus.

Quibus ita nullo interturbante perfectis, constricti rapidis febribus, imperatores ambo diu spe vivendi firmata, ut erant in[*](in, added by Lind.; V omits.) inquirendis rebus graviores[*](graviores, V, restored by Novák; gnaviores, G.) quam in componendis, suspectas morborum causas investigandas acerrime, Ursatio officiorum magistro, Delmatae crudo, et Viventio[*](Viventio, E, Myer Spir.; iurentio, V.) Sisciano, quaestori tunc commiserunt, ut loquebatur pertinax rumor, invidiam cientes Iuliani memoriae principis, amicisque eius, tamquam clandestinis praestigiis laesi. Sed hoc evanuit facile, ne verbo quidem tenus insidiarum indicio ullo reperto.

Hoc tempore velut per universum orbem Romanum, bellicum canentibus bucinis, excitae

v2.p.588
gentes saevissimae, limites sibi proximos persultabant. Gallias Raetiasque simul Alamanni populabantur; Sarmatae Pannonias et Quadi; Picti Saxonesque et Scotti, et Attacotti Britannos aerumnis vexavere continuis; Austoriani Mauricaeque aliae gentes, Africam solito acrius incursabant; Thracias et Pannonias[*](Pannonias, added by Novák, Moesias, by Her.; lac. indicated by Clark; no lac. in V.) diripiebant praedatorii globi Gothorum.

Persarum rex manus Armeniis iniectabat, eos in suam dicionem ex integro vocare vi nimia properans, sed iniuste causando, quod post Ioviani excessum, cum quo foedera firmarat et pacem, nihil obstare debebit, quo minus ea recuperaret, quae antea ad maiores suos pertinuisse monstrabat.