Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Exulto—provinciarum fortissimi defensores,—et prae me fero semperque laturus sum, nec speranti nec appetenti moderamina orbis Romani, mihi ut potissimo omnium, vestras detulisse virtutes.

Quod erat igitur in manu positum vestra, nondum electo imperii formatore, utiliter et[*](propere, Pricaeus, Bent.; prospere, V. 2 et, added by EBG; Vomits.) gloriose complestis, adscito in[*](ad, added by AG; ad, W2 V omits.) honorum verticem eo, quem ab ineunte adulescentia ad hanc usque aetatis maturitatem splendide integreque vixisse experiundo

v2.p.578
cognoscitis. Proinde pacatis auribus accipite (quaeso) simplicioribus verbis dicentem,[*](verbis dicentem, Novák; verbis, V.) quod conducere arbitror in commune.

Adhiberi oportere in omnes casus socia potestate collegam, contemplatione poscente multiplici, nec ambigo nec repugno, curarum acervos et mutationes varias accidentium, ipse quoque ut homo formidans, sed studendum est concordiae viribus totis, per quam res quoque minimae convalescunt, quod impetrabitur facile, si patientia vestra, cum aequitate consentiens, id mihi quod mearum est partium, concesserit libens.

Dabit enim, ut spero, Fortuna consiliorum adiutrix bonorum, quantum efficere et consequi possum, diligenter scrutanti moribus[*](scrutanti moribus, Pet.; scrutanti, G, Momm.; crutantibus, V.) temperatum. Ut enim sapientes definiunt, non modo in imperio, ubi pericula maxima sunt et creberrima, verum etiam in privatis cottidianisque rationibus, alienum ad amicitiam, cum iudicaverit quisquam prudens, adiungere sibi debebit, non cum adiunxerit, iudicare.

Haec cum spe laetiorum polliceor, vos firmitatem factorum retinentes et fidem, dum hiberna patitur quies, animorum reparate vigorem atque membrorum, ob nuncupationem augustam, debita protinus accepturi.

Finita oratione, quam auctoritas erexerat inopina, flexit imperator in suam sententiam universos,

v2.p.580
consiliique eius viam secuti, qui paulo ante flagrantissimis vocibus aliud postulabant, circumsaeptum et vexillis, agminibusque diversorum ordinum ambitiose stipatum, iamque terribilem, duxerunt in regiam.