Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Hoc novatore adhuc superstite, cuius actus multiplices docuimus et interitum, diem duodecimum Kalendas Augustas, consule Valentiniano primum cum fratre, horrendi terrores[*](terrore, N2 vulgo; tremores, BG (but cf. xvii. 7, 12); erroris, V.) per omnem orbis ambitum grassati sunt subito, qualis nec fabulae nec veridicae nobis antiquitates exponunt.

Paulo enim post lucis exortum, densitate praevia fulgurum acrius vibratorum, tremefacta concutitur omnis terreni stabilitas ponderis, mareque dispulsum, retro fluctibus evolutis abscessit, ut retecta voragine profundorum, species natantium multiformes limo cernerentur haerentes, valliumque vastitates et montium (ut opinari dabatur), sus- picerent radios solis, quos[*](quas, Pet.; quos, V.) primigenia rerum natura[*](rerum nature Novák, Momm.; rerum, V.) sub immensis gurgitibus amendavit.

Multis igitur navibus velut arida humo conexis, et licenter per exiguas undarum reliquias palantibus plurimis, ut pisces manibus colligerent et similia: marini fremitus velut gravati repulsam, versa vice consurgunt, perque vada ferventia insulis et continentis terrae porrectis spatiis violenter illisi, innumera quaedam in civitatibus, et ubi reperta sunt aedificia, complanarunt: proinde ut elementorum

v2.p.650
furente discordia, involuta facies mundi, miraculorum species ostendebat.

Relapsa enim aequorum cum minime speraretur, milia multa necavit hominum et submersit, recurrentiumque aestuum incitata vertigine, quaedam naves, postquam umentis substantiae consenuit tumor, pessum datae visae sunt, exanimataque naufragiis corpora supina iacebant aut prona.

Ingentes aliae naves, extrusae rabidis flatibus, culminibus insedere tectorum (ut Alexandriae contigit) et ad secundum lapidem fere procul a litore contortae sunt aliquae, ut Laconicam prope Mothonen oppidum nos transeundo conspeximus, diuturna carie fatiscentem.

v3.p.2

Dum per eoum orbem haec, quae narravimus, diversi rerum expediunt casus, Alamanni post aerumnosas iacturas et vulnera, quae congressi saepe Iuliano Caesari pertulerunt, viribus tandem resumptis, licet imparibus pristinis, ob causam expositam supra Gallicanos limites formidati iam persultabant. Statimque post Kalendas Ianuarias, cum per glaciales tractus hiemis rigidum inhorresceret sidus, cuneatim egressa, licentius vagabatur.

Horum portioni primae Charietto, per utramque Germaniam comes, occursurus cum milite egreditur ad bella ineunda promptissimo, adscito in societatem laboris Severiano itidem comite, invalido et longaevo, qui apud Cabillona[*](Cabillona, Hadr. Val.; calidona, V.)

v3.p.4
Divitensibus praesidebat et Tungricanis.

Proinde confertius agmine in unum coacto, ponteque brevioris aquae festina[*](festina, Kellerbauer, C. F. W. M.; summa, Pet.; firma, V.) celeritate transmisso, visos eminus barbaros, Romani sagittis aliisque levibus iaculis incessebant, quae illi reciprocis iactibus valide contorquebant.

Ubi vero turmae congressae strictis conflixere mucronibus, nostrorum acies impetu hostium acriore concussa nec resistendi nec faciendi fortiter copiam repperit, cunctis metu compulsis in fugam, cum Severianum vidissent equo deturbatum, missilique telo perfossum.[*](perfossum, N, Bent., Kiess.; per os fixum, EAG; peroffessum, V.)

Ipse denique Charietto, dum cedentes obiectu corporis et vocis obiurgatorio[*](obiurgatorio, N, Kiess.; iurgatorio, V (cf. of- in note 2).) sonu audentius retinet,[*](retinet, Val.; pertinet, V, restored by Pet.) pudendumque diluere dedecus fiducia diu standi conatur, oppetit telo letali confossus.[*](confossus, Eyssen.; confixus, EAG; confusu, V.)

Post cuius interitum, Erulorum Batavorumque vexillum direptum, quod insultando tripudiantes barbari crebro sublatum altius ostendebant, post certamina receptum est magna.