Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Qua ex regione profecti ad Hucumbra nomine villam pervenimus, ubi per biduum omnibus ad usum[*](usum, V; esum, vulgo.) congruis et[*](congruis et, BG; congruis potiti et, Momm.; congruisset, V.) satietate quaesita frumenti, ultra spem recreati discessimus, et confestim absque his, quae tempus vehi permisit, reliqua flammis exusta sunt.

v2.p.478

Postridie exercitu sedatius procedente, extremos qui eo die forte cogendorum agminum officia sustinebant, necopinantes Persae adorti, negotio levi interfecissent, ni proximus equitatus noster hoc citius[*](citius, Clark; ocius, G; acutius, V.) intellecto, per patulas valles late diffusus, tantam molem discriminis, vulneratis qui supervenerant, reppulisset.

In hac cecidit pugna Adaces, nobilis satrapa, legatus quondam ad Constantium principem missus, ac benigne susceptus, cuius exuviis interfector Iuliano oblatis, remuneratus est ut decebat.

Eodem die Tertiacorum equestris numerus a legionibus incusatus est, quod cum ipsae hostium adversas irrumperent acies, illi paulatim dilapsi, alacritatem paene totius minuissent exercitus.

Unde ad indignationem iustam imperator erectus, ademptis signis hastisque[*](ademptis signis hastisque, G; adeptisque diffracti, V.) diffractis, omnes eos qui fugisse arguebantur, inter impedimenta et sarcinas et captivos agere iter imposuit, ductore eorum, qui solus fortiter decertarat, aliae turmae apposito, cuius tribunus turpiter proelium deservisse convincebatur.

Abiecti sunt autem sacramento etiam alii quattuor ob flagitium simile vexillationum tribuni: hoc enim correctionis moderamine leniori, impendentium consideratione difficultatum, contentus est imperator.

Progressi itaque stadia septuaginta,[*](stadia septuaginta, tr. by PBG.) attenuata rerum omnium copia, herbis frumentisque crematis,

v2.p.480
ex flammis ipsis raptas fruges et pabula, ut quisque vehere potuit, conservavit.

Hoc etiam loco relicto, cum ad tractum Maranga appellatum, omnis venisset exercitus, prope lucis confinia immensa Persarum apparuit , cum equestris magistro militiae, filiisque regis duobus, et optimatibus plurimis.