Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Quod cum acri metu territi duces, concordi precatu fieri prohibere temptarent, neque destinationem flecterent principis, sublato vexillo, ut iussum est, evolant e conspectu quinque subito naves, et cum ripas iam adventarent, facibus et omni materia, qua alitur ignis, petitae assiduis iactibus, cum militibus iam conflagrassent, ni veloci vigore pectoris excitus imperator, signum sibi datum nostros quod margines iam tenerent (ut mandatum est), erexisse proclamans, classem omnem properare citis remigiis adegisset.

Quo facto et naves incolumes sunt receptae, et residuus miles, quamquam saxis et varietate telorum ex edito vexaretur, post concertationem acerrimam, praealtas ripas et arduas supergressus, stabat immobilis.

Et miratur historia, Rhodanum arma et loricam retinente Sertorio, transnatatum, cum

v2.p.460
eo momento turbati quidam milites, veritique ne remanerent, post signum erectum, scutis, quae patula sunt et incurva, proni firmius adhaerentes, eaque licet imperite regendo, per voraginosum amnem velocitatem comitati sunt navium.

Contra haec Persae obiecerunt instructas cataphractorum equitum turmas, ita[*](turmas ita, Clark; turmas sic, EBG; turma sit (-as sic, V3), V.) confertas, ut lamminis cohaerenter aptati[*](cohaerenter aptati, Clark; coaptati, vulgo; quae aptati, V.) corporum flexus, splendore praestringerent occursantes obtutus, operimentis scorteis equorum multitudine omni defensa, quorum in subsidiis manipuli locati sunt peditum, contecti scutis oblongis et curvis, quae texta vimine et coriis crudis gestantes densius se commovebant. Post hos elephanti gradientium collium specie, motuque immanium corporum, propinquantibus exitium intentabant, documentis praeteritis formidati.

Hinc imperator catervis peditum infirmis medium[*](infirmis medium, Lind.; firmis inmedium, V.) inter acies spatium secundum Homericam dispositionem praestituit, ne locati priores, cedentesque deformiter, cunctos averterent secum, aut postsignani pone omnes reiecti centurias, nullo retinente[*](retinente, P, Lind.; renitente, BG; recinente, V.) licentius verterent terga, ipse cum levis armaturae auxiliis, per prima postremaque discurrens.

Ergo ubi vicissim contiguae se cernerent partes, cristatis galeis corusci Romani, vibrantesque

v2.p.462
clipeos, velut pedis anapaesti praecinentibus modulis, lenius procedebant, et praepilatis missilibus per procursatores principiis pugnae temptatis, excita undique humus rapido turbine portabatur.

Et cum undique[*](humusundique, added by G; V omits.) solito more conclamaretur, virorumque alacritatem sonans classicum[*](sonantia classica, G; sonans c., B; classicum iam iuvaret, Bent.; iam deleted by Clark; classica iam, V.) iuvaret, hastis et mucronibus strictis, hinc inde comminus pugnabatur: sagittarum periculo[*](periculo, V; periculis, vulgo.) miles erat immunis, quantum interiora festinatius occupabat. Inter quae Iulianus pulsos fulcire subsidiis, incitareque tardantes, quasi conturmalis strenuus properabat et rector.