Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Pergentes itaque protinus, ad lucos venimus, agrosque pube variorum seminum laetos, ubi reperta regia Romano more aedificata, quoniam id placuerat, mansit intacta.

Erat etiam in hac eadem regione extentum spatium et rotundum, loricae ambitu circumclausum, destinatas regiis voluptatibus continens feras, cervicibus iubatis leones, armisque hispidos apros, et ursos (ut sunt Persici) ultra omnem rabiem saevientes, et alia lecta immania corpora bestiarum: quas omnes diffractis portarum obicibus, equites nostri venatoriis lanceis et missilium multitudine confoderunt.

Quae loca[*](quae loca, Lind.; quo loco, V.) pinguia[*](pinguia, Petschenig; pingui, V.) satis et[*](satis et, Her.; situ et, G; sitas et, V.) cultu, quibus[*](quibus, G; quibus, V; dives, Momm.) Coche (quam Seleuciam nominant) haut longius disparatur, ubi

v2.p.450
vallatis opere tumultuario castris, et exercitu omni per aquarum et pabuli opportuna biduo recreato, antegressus cum procursatoribus princeps, et civitatem desertam collustrans, a Caro[*](a Caro, Lind.; a Severo, Gardt.; Vero, Val.; sacro, VEBG.) principe quondam excisam, in qua perpetuus fons stagnum ingens eiectat, in Tigridem defluens, corpora vidit suffixa patibulis multa necessitudinum eius, quem prodidisse civitatem Pirisaboram rettulimus supra.

Hic et Nabdates vivus exustus est, quem extractum cum octoginta e[*](e, restored by Clark; octogintae, V.) latebris expugnatae docui civitatis, eo quod inter[*](latebrisinter, added by another hand in erasure, V.) exordia obsidii coepti, clam pollicitus prodere, dimicavit acerrime, adeptusque veniam insperatam, ad id proruperat insolentiae, ut [*](Ormisdam, G; hormia, V (omnia, V3.) laceraret omnibus probris.

Itaque aliquantum progressi, tristi percellimur facto. Dum enim tres procursatorum cohortes expeditae cum cuneo Persico decertarent, quem patefactis subito portis, profuderat civitas, proruptores alii ex contraria fluminis ripa, iumenta nos sequentia cum pabulatoribus paucis, licenter palantibus, intercipiunt et obtruncant.

Unde profectus imperator iratus et frendens, iamque regionibus Ctesiphontis propinquans, celsum castellum offendit et munitissimum, ad quod explorandum ausus

v2.p.452
accedere, obscurior (ut ipse rebatur) cum paucis obequitans muros, pauloque avidius intra ictum telorum repertus, latere non potuit: statimque diversorum missilium nube exagitatus oppetisset tormento murali, ni vulnerato , qui eius haerebat, ipse scutorum densitate contectus, evitato magno discrimine, discessisset.

Qua causa concitus ira[*](ira, added before concitus by C. F. W. M.; inmani (-e, V3, V, omitting ira. ) immani, munimentum disposuit obsidere, prohibitoribus acriter ad resistendum intentis, quod loco fidebant, propemodum inaccesso, quodque rex cum ambitiosis copiis passibus citis incedens, propediem affore credebatur.

Iamque vineis et residuis omnibus, quae poscebat obsidium, paratis, vigilia secunda praecipiti, cum nox casu lunari nitens splendore,[*](nitens splendore, transposuit, Baehrens.) his qui propugnaculis insistebant, aperte cuncta monstraret, repente in unum pondus coacta, multitudo patefactis subito portis erupit, cohortemque nec opinantem adorta nostrorum, cecidit complures, inter quos etiam tribunus peremptus est, periculum propulsare conatus.

Quae dum ita aguntur, pari modo ut antea, Persae ex adversa fluminis ripa, partem adorti nostrorum, interfectis quibusdam vivos cepere non nullos. Et timore simul quia venisse in maiorem numerum copiae putabantur hostiles, egere nostri tune segnius, sed ubi animis in audaciam restitutis, armisque raptis inter tumultum, exercitus cantu

v2.p.454
concitus bucinarum, cum[*](cum, omitted by PBG; cum (with dot over m), V.) minaci murmure festinaret, eruptores perterriti reverterunt intacti.

Et imperator ira gravi permotus, reliquos ex ea cohorte, qui abiecte[*](abiecte, E2G; abiectius, sugg. by Clark; abiecta, V (-te, V3).) sustinuerant impetum grassatorum, ad pedestrem compegit militiam (quae onerosior est) dignitatibus imminutis.

Flagrans post haec ad eruendum castellum, ubi periclitatus est, operam convertit et curam, nusquam ab antesignanis ipse digrediens, ut inter primos dimicans militi ad[*](militi ad, AG; militia fortiter, V.) fortiter faciendum esset exemplo, spectator probatorque gestorum. Quo inter discriminum vertices diu multumque versato, varietate munitionum atque telorum, et conspiratione oppugnatorum, idem castellum incenditur captum.

Post quae consideratis asperitatibus ante gestarum rerum et impendentium, requievit exercitus, labore nimio quassatus, multis victui congruis adfatim distributis. Vallum tamen sudibus densis et[*](et, NG; B omits; effossarum, V (exfossarum, V3).) fossarum altitudine cautius deinde struebatur, cum a vicina iam Ctesiphonte, repentini excursus et alia formidarentur occulta.