Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Postera igitur et insequenti die stadiis ducentis emensis, ventum est ad locum Baraxmalcha. Unde amne transito miliario septimo disparata, Diacira invaditur civitas, habitatoribus vacua, frumento et salibus nitidis plena, in qua templum alti culminis arci vidimus superpositum, qua incensa caesisque mulieribus paucis, quae repertae sunt, traiecto fonte scatenti bitumine, Ozogardana occupavimus oppidum, quod formidine advenientis exercitus itidem deseruere cultores. In quo principis Traiani tribunal ostendebatur.

Hac quoque exusta, biduo ad refectionem corporum dato, prope extremum noctis quae secundum diem secuta est, Surena post regem apud Persas promeritae dignitatis, et Malechus Podosacis nomine, phylarchus Saracenorum Assanitarum, famosi nominis latro, omni saevitia per nostros limites diu grassatus, structis Ormizdae insidiis, quem ad speculandum exiturum (incertum

v2.p.412
unde) praesenserant, ideo sunt temptamento frustrati, quod angusta fluminis interluvies et praealta transiri vado non potuit.