Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

At in penitissima parte Persidos, Gedrosia est dextra terminos contingens Indorum, inter minores alios uberior flumine, ubi montes deficiunt Arbitani, quorum ex pedibus imis

v2.p.390
emergentes alii fluvii Indo miscentur, amittentes nomina magnitudine potioris. Civitates autem etiam hic sunt inclyta[*](inclutae, Günther; inter civitates, G; incivitate (third i del. V3, V.) epraeter insulas, sed Ratira[*](sed Ratira, Schneider; Sedratyra, BG, V.) et Gynaecon limen meliores residuis aestimantur.

Ne igitur orae maritimae spatia alluentia Persidos[*](Persidos, Clark; Persidis, EBG; persidus, V.) extremitates per minutias demonstrantes, a proposito longius aberremus, id sufficiet dici, quod mare praetentum a Caspiis montibus per borium latus ad usque memoratas angustias, novem milium stadiorum, australe vero ab ostiis Nili fluminis ad usque principia Carmanorum, quattuordecim milium stadiorum numero definitur.

Per has nationes dissonas et multiplices, hominum quoque diversitates sunt ut locorum. Sed ut[*](ut, BG; ne, V; lac. after ne indic. Pet.) generaliter corpora describamus, et mores,[*](et mores, BG; primores, Gardt.; ut priores, Momm.; et priores, V.) graciles paene sunt omnes, subnigri vel livido colore pallentes, caprinis oculis torvi, et superciliis in semiorbium speciem curvatis iunctisque, non indecoribus barbis, capillisque promissis hirsuti, omnes tamen vel inter epulas festosque dies gladiis cincti cernuntur. Quem Graecorum veterum morem abiecisse primos Athenienses, Thucydides est auctor amplissimus.

Effusius plerique soluti in venerem, aegreque contenti multitudine pelicum, puerilium stuprorum expertes, pro opibus

v2.p.392
quisque adsciscens matrimonia plura vel pauca. Unde apud eos per libidines varias caritas dispersa torpescit, munditias conviviorum et luxum maximeque potandi aviditatem vitante ut luem.

Nec apud eos extra regales mensas hora est praestituta prandendi, sed venter uni cuique velut solarium est, eoque monente quod incident editur, nec quisquam post satietatem superfluos sibi ingerit cibos.

Inmane quantum restricti et cauti, ut inter hostiles hortos gradientes non numquam et vineta, nec cupiant aliquid nec contingant, venenorum et secretarum artium metu.

Super his nec stando mingens nec ad requisita naturae secedens, facile visitur Persa: ita observantius haec aliaque pudenda declinant.

Adeo autem dissoluti sunt et artuum laxitate, vagoque incessu se iactitantes, ut effeminatos existimes, cum sint acerrimi bellatores, sed magis artifices quam fortes, eminusque terribiles, abundantes inanibus verbis, insanumque loquentes et ferum, magnidici et graves ac taetri, minaces iuxta in adversis rebus et prosperis, callidi superbi crudeles, vitae necisque potestatem in servos et plebeios vindicantes obscuros: cutes vivis hominibus detrahunt, particulatim vel solidas, nec ministranti apud eos famulo mensaeque adstanti, hiscere vel

v2.p.394
loqui licet vel spuere: ita praestratis[*](praestratis, Her. (cf. Virg., Aen. vii. 88); praestrictis, Haupt; prostrati, BG; prostratis, V.) pellibus labra omnium vinciuntur.

Leges apud eos impendio formidatae, inter quas diritate exsuperant latae contra ingratos et desertores, et abominandae aliae per quas ob noxam unius, omnis propinquitas perit.

Ad iudicandum autem usu rerum spectati destinantur et integri, parum alienis consiliis indigentes, unde nostram consuetudinem rident, quae interdum facundos, iurisque publici peritissimos, post indoctorum collocat terga. Nam quod supersidere corio damnati ob iniquitatem iudicis, iudex alius cogebatur, aut finxit vetustas, aut olim recepta consuetudo cessavit.

Militari cultu ac disciplina proludiisque continuis rei castrensis et armaturae, quam saepe formavimus,[*](formavimus, V; firmavimus, B; formidavimus, Gardt.) metuendi vel exercitibus maximis, equitatus virtute confisi, ubi desudat nobilitas omnis et splendor. Pedites enim in speciem contecti, iussa faciunt ut calones. Sequiturque semper haec turba, tamquam addicta perenni servitio, nec stipendiis aliquando fulta nec donis. Et gentes plurimas praeter eas quas abunde perdomuit, sub iugum haec natio miserat, ita audax et ad pulveres Martios erudita,

v2.p.396
ni bellis civilibus externisque assidue vexarentur.

Indumentis plerique eorum ita operiuntur lumine colorum fulgentibus vario, ut (licet sinus lateraque dissuta relinquant flatibus agitari ventorum) inter calceos tamen et verticem nihil videatur intectum. Armillis uti monilibusque aureis, et gemmis, praecipue margaritis, quibus abundant, assuefacti post Lydiam victam et Croesum.

Restat ut super ortu lapidis huius, pauca succinctius explicentur. Apud Indos et Persas, margaritae reperiuntur in testis marinis robustis et candidis, permixtione roris anni tempore praestituto conceptae. Cupientes enim velut coitum quendam, humores ex lunari aspergine capiunt, densius oscitando. Exindeque gravidulae, edunt minutas binas aut ternas, vel uniones, ideo sic appellatas quod evisceratae conchulae singulas aliquotiens pariunt, sed maiores.

Idque indicium est aetheria potius derivatione, quam saginis pelagi hos oriri fetus et vesci, quod guttae matutini roris eisdem infusae, claros efficiunt lapillos et teretes, vespertini vero flexuosos contra et rutilos et maculosos interdum. Minima autem vel magna pro qualitate haustuum figurantur, casibus variatis.

v2.p.398
Conclusae vero saepissime metu fulgurum inanescunt, aut debilia pariunt, aut certe vitiis diffluunt abortivis.

Capturas autem difficiles et periculosas, et amplitudines pretiorum illa efficit ratio, quod frequentari sueta litora propter piscantium insidias declinantes, ut quidam coniciunt, circa devios scopulos et marinorum canum receptacula delitescunt.

Quod genus gemmae etiam in Britannici secessibus maris gigni legique (licet dignitate dispari)[*](dispari, EBG; nec simili nec suppari, Her.; suppari, V, dispari, V3 ) non ignoramus.