Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Post huius terminos gentis, Carmania maior verticibus celsis erigitur, ad usque Indicum pertinens mare, fructuariis arboreisque fetibus culta, sed obscurior Arabum terris multo et minor. Fluminibus tamen ipsa quoque non minus abundans, caespiteque ubere iuxta fecunda.

Amnes autem sunt hic ceteris notiores, Sagareus et Saganis et Hydriacus. Sunt etiam civitates, licet numero paucae, victu tamen et cultu perquam copiosae, inter quas nitet Carmana omnium mater et Portospana et Alexandria et Hermupolis.

Interius vero pergenti occurrunt Hyrcani, quos eiusdem nominis alluit mare. Apud quos glebae macie internecante[*](macie internecante, Salmasius; intermicantes ementes, V.) sementes, ruris colendi cura est levior, sed vescuntur venatibus, quorum varietate immane quantum exuberant. Ubi etiam tigridum milia multa cernuntur, feraeque bestiae plures, quae cuiusmodi solent capi commentis, dudum nos meminimus rettulisse.

Nec ideo tamen stivam ignorant, sed seminibus teguntur aliquae partes, ubi solum est pinguius, nec arbusta desunt in locis

v2.p.378
habilibus ad plantandum, et marinis mercibus plerique sustentantur.

Hic amnes duo pervulgat sunt nominis, Oxus et Maxera, quos urgente inedia, superantes natatu, aliquotiens tigres improvisae finitima populantur. Habent etiam civitates inter minora municipia validas, duas quidem maritimas, Socanda[*](Socanda, Gardt.; Socunda, BG; soconda (second o added by V3in an erasure), V.) et Saramanna, mediterraneas alias Asmurnam[*](Asmurnam, Gardt.; Azmornam G; azmorna (m added by V2 V.) et Salen et his nobiliorem Hyrcanam.

Contra hanc gentem sub aquilone dicuntur Abii versari, genus piissimum, calcare cuncta mortalia consuetum, quos (ut Homerus fabulosius canit) Iuppiter ab Idaeis montibus contuetur.

Sedes vicinas post Hyrcanos sortiti sunt Margiani, omnes paene collibus altis undique circumsaepti, ideo a mari discreti. Et quamquam pleraque sunt ibi deserta soli aquarum penuria,[*](soli aquarum penuria, tr. by Gardt.; paenuria soli quaedam, V (soli omitted by BG); lac. after quaedam, Eyssen.) quaedam tamen habent oppida; sed Iasonion et Antiochia et Nigaea sunt aliis notiora.

Proximos his limites possident Bactriani, natio antehac bellatrix et potentissima, Persisque semper infesta, antequam circumsitos populos omnes ad dicionem gentilitatemque traheret nominis sui, quam rexere veteribus saeculis etiam Arsaci

v2.p.380
formidabiles reges.

Eius pleraeque partes ita ut Margiana, procul a litoribus sunt disparatae, sed humi gignentium fertiles, et pecus quod illic per campestria loca vescitur et montana, membris est magnis compactum et validis, ut indicio sunt cameli, a Mithridate exinde perducti, et primitus in obsidione Cyzicena visi Romanis.[*](a Romanis visi, tr. by BG; vii Romanis, V.)

Gentes eisdem Bactrianis oboediunt plures, quas exsuperant Tochari, et ad Italiae speciem crebris fluminibus inundantur, E quibus Artamis et Zariaspes ante sibi consociati, itidemque Ochus et , iuncti convenis aquis augent immania Oxi fluenta.

Sunt et hic civitates, quas amnes diversi perstringunt, his cedentes ut melioribus, Chatracharta[*](Chatracharta, Gardt.; chatra et charte, V.) et et et Menapilae et Bactris ipsis, unde regnum et vocabulum nationis est institutum.

Hinc Sogdiani agunt[*](lac. indicated by Val. who added hinc S. agunt. ) sub imis montium pedibus, quos appellant Sogdios, inter quos amnes duo fluunt navium capacissimi, Araxates et Dymas, qui per[*](lac. ind. by Clark; qui added by G, per by BG.) iuga vallesque praecipites, in campestrem planitiem fluvii decurrentes, Oxiam nomine paludem efficiunt, late longeque diffusam. Hie inter alia oppida celebrantur Alexandria et Cyreschata et Drepsa metropolis.

v2.p.382

His contigui sunt Sacae natio fera, squalentia incolens loca, solum[*](solum, Clark; soli, Gardt.; solos, V.) pecori fructuosa, ideo nec civitatibus culta. Cui Ascanimia mons imminet et Comedus. Praeter quorum radices et vicum, quem Lithinon pyrgon appellant, iter longissimum patet, mercatoribus pervium, ad Seras subinde commeantibus.

Circa defectus et crepidines montium, quos Imavos et Apurios vocant, Scythae sunt varii,[*](varii, Her.; a uespera(ura), Löfstedt; aura, V.) intra Persicos fines Asianis contermini Sarmatis, Halanorumque latus tangentes extremum. Qui velut agentes quodam secessu, coalitique solitudine, per intervalla dispersi sunt longa, assueti victu vili et paupertino.

Et gentes quidem variae hos incolunt tractus, quas nunc recensere, alio properans, superfluum puto. Illud tamen sciendum est, inter has nationes paene ob asperitatem nimiam inaccessas homines esse quosdam mites et pios, ut Iaxartae sunt et Galactophagi, quorum meminit vates Homerus in hoc versu

  1. γλακτοφάγων Ἀβίων τε δικαιοτάτων ἀνθρώπων.

Inter flumina vero multa, quae per has terras vel potioribus iungit natura, vel lapsu ipso[*](ipso, Kellerbauer; proprio, Bent., Novák; suopte, Kell., Madvig; post, V.) trahit in mare, Rhymmus celebris est et Iaxartes, et Daicus. Civitates autem non nisi tres solas habere noscuntur, Aspabota et Chauriana et Saga.

v2.p.384

Ultra haec utriusque Scythiae loca, contra orientalem plagam in orbis speciem consertae, celsorum aggerum summitates ambiunt Seras, ubertate regionum et amplitudine circumspectos, ab occidentali latere Scythis , a septentrione et orientali nivosae[*](nivosae, G; vastae, E; pruinosae, Her.; vosae, V.) solitudini cohaerentes: qua meridiem spectant ad usque Indiam porrectos et Gangen. Appellantur autem ibidem[*](Ibidem, Mannert; idem, V.) montes Anniba et [*](Nazavicium, V; Auzacium, Gardt. from Ptolemy.) et Asmira et Emodon et .[*](Opurocarra, V; Oporocorra, Gardt.)