Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
In his pagis hiatus quoque conspicitur terrae, unde halitus letalis exsurgens, quodcumque animal proxime steterit, odore gravi consumit. Quae lues oriens a profundo quodam puteo, cum os eius excesserit, si in[*](si in, added by Madvig; V omits.) latum ante quam sublimius vagaretur, terras circumsitas inhabitabiles acerbitate fecisset.
Cuius simile foramen apud Hierapolim Phrygiae antehac (ut asserunt aliqui), videbatur. Unde emergens itidem noxius spiritus, perseveranti odore quidquid prope venerat corrumpebat, absque spadonibus solis, quod qua causa eveniat, rationibus physicis permittatur.
Apud Asbamaei quoque Iovis templum in Cappadocia, ubi amplissimus ille philosophus Apollonius traditur natus prope oppidum
Intra hunc circuitum Adiabena est, Assyria priscis temporibus vocitata, longaque assuetudine ad hoc translata vocabulum, ea re quod inter Onam et Tigridem sita, navigeros fluvios, adiri vado numquam potuit: transire enim διαβαίνειν dicimus Graeci. Et veteres quidem hoc arbitrantur.
Nos autem dicimus quod in his terris amnes sunt duo perpetui, quos ipsi[*](ipsi, Eyssen., sie, V (deleted as dittogr. by Novák).) transivimus, Diabas et Adiabas, iunctis[*](iunctis, Gardt.; iuncti, V.) navalibus pontibus, ideoque intellegi Adiabenam cognominatam ut a fluminibus maximis Aegyptos, Homero auctore, et India et Euphratensis ante hoc Commagena, itidemque Hiberia ex Hibero (nunc Hispania) et a Baeti amne insigni provincia Baetica.
In hac Adiabena, Ninus est civitas, quae olim Persidis regna possederat, nomen Nini potentissimi quondam regis, Samiramidis mariti, declarans, et Ecbatana et Arbela et Gaugamela, ubi Dareum Alexander post discrimina varia proeliorum, incitato Marte prostravit.
In omni autem Assyria, multae sunt urbes. Inter quas Apamia eminet, Mesene cognominata, et Teredon et Apollonia et Vologessia, hisque similes multae. Splendidissimae vero et pervulgatae hae solae sunt tres: Babylon cuius moenia bitumine Samiramis struxit—arcem enim antiquissimus rex condidit Belus—et Ctesiphon, quam Vardanes temporibus priscis instituit, posteaque rex Pacorus, incolarum viribus amplificatam et moenibus, Graeco indito nomine, Persidis effecit specimen summum. Post hanc Seleucia ambitiosum opus Nicatoris Seleuci.
Qua per duces Veri Caesaris (ut ante rettulimus), expugnata,[*](expugnata, C. F. W. M.; expoliata, Pet.; expulsata, V.) avulsum sedibus simulacrum Apollinis, perlatumque Romam, in aede Apollinis Palatini deorum antistites collocarunt. Fertur autem quod post direptum hoc idem figmentum, incensa civitate, milites fanum scrutantes invenere foramen angustum, quo reserato, ut[*](ut, added by N (afterwards deleted), AG; quasi, Her.; V omits.) pretiosum aliquid invenirent, ex adyto quodam concluso a Chaldaeorum arcanis, labes primordialis exsiluit, quae insanabilium vi concepta morborum, eiusdem Veri Marcique Antonini temporibus, ab ipsis Persarum finibus ad usque Rhenum et Gallias, cuncta contagiis polluebat et mortibus.