Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Res adigit huc prolapsa ut in excessu celeri situm monstrare[*](monstrarem, Bent.; monstrare, V.) Persidis, descriptionibus[*](descriptionibus, Pet.; descriptoribus, V.) gentium curiose digestis, in[*](digenstis in, Pet.; digestum e, AG; digestis, V.) quibus aegre vera dixere paucissimi. Quod autem erit paulo prolixior textus,
Hoc regnum quondam exiguum, multisque antea nominibus appellatum, ob causas quas saepe rettulimus, cum apud Babylona Magnum fata rapuissent Alexandrum, in vocabulum Parthi concessit Arsacis, obscuro geniti loco,[*](obscuro geniti loco, Clark; obscure geniti, V.) latronum inter adulescentiae rudimenta ductoris, verum paulatim in melius mutato proposito, clarorum contextu factorum aucti sublimius.
Qui post multa gloriose et fortiter gesta, superato Nicatore Seleuco, eiusdem Alexandri successore, cui victoriarum crebritas hoc indiderat cognomentum, praesidiisque Macedonum pulsis, ipse tranquillius agens temperator oboedientium fuit et arbiter lenis.
Denique post finitima cuncta vi vel aequitatis consideratione vel metu subacta, civitatum et castrorum castellorumque munimentis oppleta Perside, assuefactaque timori esse accolis omnibus, quos antea formidabat, medium ipse agens cursum aetatis placida morte decessit. Certatimque summatum et vulgi sententiis concinentibus, astris, ut ipsi existimant, ritus sui consecratione permixtus est omnium primus.
Unde ad id tempus reges eiusdem gentis praetumidi, appellari se patiuntur Solis fratres et Lunae, utque
Quam ob rem numinis eum vice venerantur et colunt, eo usque propagatis honoribus, ut ad nostri memoriam temporis,[*](temporis, added by Novák.) non nisi Arsacides (si sit usquam)[*](si sit usquam, Her.; is sit, quisquam, Lind.; is situs quam, V.) in suscipiendo regno cunctis anteponatur, et in qualibet civili concertatione, quae assidue apud eos eveniunt, velut sacrilegium quisque caveat, ne dextra sua Arsaciden arma gestantem feriat vel privatum.
Satisque constat, hanc gentem regna populis vi[*](vi, added by G; deleted by Novák as dittography; suis superatis (last i from u), V.) superatis compluribus dilatasse ad usque Propontidem et Thracias, sed alte spirantium ducum superbia, licenter grassantium per longinqua, aerumnis maximis imminutam, primo per Cyrum, quem Bospori fretum cum multitudine fabulosa transgressum, ad internecionem delevit Tomyris, regina Scytharum, ultrix acerrima filiorum.
Deinde cum Dareus posteaque Xerxes, Graeciam elementorum usu mutato aggressi, cunctis paene copiis terra marique consumptis, vix ipsi tutum invenere discessum, ut bella praetereamus Alexandri, ac[*](Alexandri, ac, Her.; Alexandrina et, G; Alexandrinae testamento, V.) testamento nationem omnem in successoris unius iura translatam.