Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Contemplans maximis viribus et alacritate vos vigere, fortissimi milites, contionari disposui, docturus ratione multiplici, non nunc primitus (ut maledici mussitant) Romanos penetrasse regna Persidis. Namque ut Lucullum transeam vel Pompeium, qui per Albanos et Massagetas, quos Alanos nunc appellamus, hac quoque natione perrupta, adivit[*](adivit, Haupt; vidit, V. et, added by Val.; V omits.) Caspios lacus, Ventidium novimus Antoni legatum, strages per hos tractus innumeras edidisse.

Sed ut a vetustate discedam, haec quae tradidit recens memoria replicabo. Traianus et Verus et[*](The Massagetae and the Alani are distinguished by Claudian, in Ruf. i. 310 ff. (i. 48, L.C.L.).) Severus hinc sunt digressi, victores et

v2.p.344
tropaeati, redissetque pari splendore iunior Gordianus, cuius monumentum nunc vidimus honorate, apud Resainan superato fugatoque rege Persarum, ni factione Philippi, praefecti praetorio, sceleste iuvantibus paucis, in hoc ubi sepultus est loco, vulnere impio cecidisset. Nec erravere diu manes eius inulti, quod velut facta librante[*](velut facta librante, Novk; veluti librante, Kiessling; velut elabrente (r del. V.) Iustitia, omnes qui in eius conspiravere perniciem,[*](perniciem, added by Novák after conspiravere, cf. xiv. 7, 9; necem, by Kiessling; eum, N2G; eius, without lac., V.) cruciabilibus interiere suppliciis.

Et illos quidem voluntas, ad altiora propensiores, subire impulit facinora memoranda, sors[*](sors, Damsté; nos, V; lac after miseranda, Clark.) vero miseranda recens captarum urbium et inultae caesorum exercituum umbrae, et damnorum magnitudines castrorumque[*](castrorumque, Bent.; carorumque, V.) amissiones, ad haec quae proposuimus agenda[*](agenda, added by Novák.) hortantur, votis omnium sociis ut medeamur praeteritis, et roborata[*](roborata, C. F. W. M.; honorata, V.) huius lateris securitate re publica, quae de nobis magnifice loquatur posteritas relinquamus.

Adero ubique vobis, adiumento numinis sempiterni, imperator et antesignanus et conturmalis ominibus secundis (ut reor). At si fortuna versabilis in pugna me usquam fuderit, mihi vero pro Romano

v2.p.346
orbe memet vovisse sufficiet, ut Curtii Muciique veteres, et clara prosapia Deciorum. Abolenda nobis natio molestissima, cuius in gladiis nondum nostrae propinquitatis exaruit cruor.

Plures absumptae sunt maioribus nostris aetates, ut interirent radicitus quae vexabant. Devicta est perplexo et diuturno Marte Carthago, sed dux inclytus timuit superesse victoriae. Evertit funditus Numantiam Scipio, post multiplices casus obsidionis emensos. Fidenas ne imperio subcrescerent aemulae Roma subvertit, et Faliscos ita oppressit et Veios, et suadere nobis laborat monumentorum veterum fides, ut has civitates aliquando valuisse credamus.