Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Quibus ut convenerat ordinatis, terrebatur omine quodam, ut docuit exitus, praesentissimo. Felice enim largitionum comite profluvio sanguinis repente exstincto, eumque comite Iuliano secuto, vulgus publicos contuens titulos, Felicem Iulianum Augustumque pronuntiabat.

Praecesserat aliud scaevum[*](scaevum, Brakman; saevum, V.) ; namque kalendis ipsis Ianuariis ascendente eo gradile Genii templum, e sacerdotum consortio quidam ceteris diuturnior, nullo pulsante, repente concidit animamque insperato casu efflavit, quod adstantes (incertum per imperitiam an adulandi cupiditate), memorabant consulum seniori portendi, nimirum Sallustio, sed (ut apparuit) non aetati sed potestati maiori, interitum propinquare monstrabat.[*](monstrabat Bent.; monstrabatur, A; monstrabant, V.)

Super his alia quoque minora signa subinde quod acciderat[*](quod acciderat, V; quid accideret, T2; quid accidet, Novák.) ostendebant. Inter ipsa enim exordia

v2.p.314
procinctus Parthici disponendi, nuntiatum est Constantinopolim terrae pulsu vibratam: quod horum periti minus laetum esse pronuntiabant aliena pervadere molienti rectori. Ideoque intempestivo conatu desistere suadebant, ita demum haec et similia contemni oportere firmantes, cum irruentibus armis externis, lex una sit et perpetua, salutem omni ratione defendere, nihil remittentem[*](vigoris, Madvig; vi moris, BG; vi mortis, Lind.; vim oris, V.) vigoris.[*](Cf. xxi. 6, 8.) Eisdem diebus nuntiatum est ei per litteras, Romae super hoc bello libros Sibyllae consultos, ut iusserat, imperatorem eo anno discedere a limitibus suis, aperto prohibuisse responso.

Inter haec tamen legationes gentium plurimarum auxilia pollicentium, liberaliter susceptae remittebantur, speciosa fiducia principe respondente, nequaquam decere adventiciis adiumentis rem vindicari Romanam, cuius opibus foveri conveniret amicos et socios, si auxilium eos adegerit necessitas implorare.