Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Longo exinde intervallo paene est insula, quam incolunt Sindi ignobiles, post eriles in Asia casus, coniugiis potiti dominorum et rebus, quibus subiectum gracile litus Ἀχιλλέως vocant indigenae δρόμον, exercitiis ducis quondam Thessali memorabilem. Eique proxima est civitas Tyros, colonia Phoenicum, quam praestringit fluvius Tyras.

In medio autem spatio arcus, quod prolixae rotunditatis esse praediximus, quodque expedite viatori diebus conficitur quindecim, Europaei sunt Halani et Costobocae, gentesque Scytharum innumerae, quae porriguntur ad usque terras sine cognito fine distentas. Quarum pars exigua frugibus alitur, residuae omnes palantes per solitudines vastas, nec stivam aliquando nec sementem expertas, sed squalentes et pruinosas, ferarum taetro ritu vescuntur, eisque caritates et habitacula, vilesque suppellectiles plaustris impositae sunt corticibus tectis, et cum placuerit, sine obstaculo migrant, eodem carpenta quo libuerit convolventes.

Cum autem ad alium portuosum ambitum fuerit ventum, qui arcus figuram determinat ultimam, prominet insula, quam circumcolunt Trogodytae et , minoresque aliae gentes, et Histros

v2.p.238
quondam potentissima civitas, et Tomi et Apollonia et Anchialos et Odessos,[*](Odessos, Lind.; odyssos, V.) aliae praeterea multae, quas litora continent Thraciarum.

Amnis vero Danubius, oriens prope Rauracos montesque[*](montesque confines, Her. (confines, Bent.); montes confines, V.) confines limitibus Raeticis, per latiorem orbem praetentus, ac sexaginta navigabilis paene omnes[*](omnes, added by Gardt.; V omits.) recipiens fluvios, septem ostiis per hoc Scythicum litus erumpit in mare.

Quorum primum est Peuce insula supra dicta,[*](insula supra dicta, regarded as a gloss by Clark; Her. thought cum should be supplied.) ut interpretata sunt vocabula Graeco sermone, secundum Naracustoma, tertium Calonstoma, quartum Pseudostoma; nam Borionstoma ac deinde Stenostoma longe minora[*](languidiora, Gardt.) sunt ceteris; septimum caenosum[*](caenosum, Novák; segnius, Gardt.; caenosa, Clark; genus, V.) et palustri specie nigrum.

Omnis autem circumfluo ambitu Pontus et nebulosus est, et dulcior aequorum ceteris et vadosus, quod et concrescit aer ex umorum spiramine saepe densatus, et irruentium undarum magnitudine temperatur, et consurgit in brevia dorsuosa, limum glebasque[*](glebasque, Bent., Reinesius, Wagner; glareasque, Corn.; globosque, V.) aggerente multitudine circumvenientium fluentorum.

Et constat ab ultimis nostri finibus maris, agminatim ad[*](ad, deleted by Bent.) hunc secessum pariendi gratia

v2.p.240
petere pisces, ut aquarum suavitate salubrius fetus educant in receptaculis cavis (qualia[*](qualia, Her.; quae, added by EG; V omits.) sunt ibi densissima), securi voracium beluarum: nihil enim in Ponto huius modi aliquando est visum, praeter innoxios delphinas et parvos.[*](parvos, EAV2, cf. Pliny, cited in note 1, p. 241; paucos, W2BG; pauos, V.)

Quicquid autem eiusdem Pontici sinus aquilone caeditur et pruinis, ita perstringitur gelu, ut nec amnium cursus subtervolvi credantur, nec per infidum et labile solum, gressus hominis possit vel iumenti firmari, quod vitium numquam mare sincerum, sed permixtum aquis amnicis temptat. Prolati aliquanto sumus[*](aliquanto sumus, Her.; aliquorum, G; aliquantorsum, V.) longius quam sperabamus, pergamus ad reliqua.

Accesserat aliud ad gaudiorum praesentium cumulum, diu quidem speratum, sed dilationum ambage tractum. Nuntiatum est enim per Agilonem et Iovium, postea quaestorem, Aquileiae defensores longioris obsidii taedio, cognitoque Constanti excessu, patefactis portis egressos, auctores prodidisse turbarum, eisdemque vivis exustis (ut supra relatum est), omnes concessionem impetrasse delictorum et veniam.