Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Praetercursis partibus memoratis, Aulion antron est, et fluenta Callichori, ex facto cognominati, quod superatis post triennium Indicis nationibus, ad eos tractus Liber reversus, circa huius ripas viridis et opacas orgia pristina reparavit et choros: trieterica huius modi sacra quidam existimant appellari.[*](Lac. after appellari indicated by Gardt.)

Post

v2.p.228
haec confinia, Camaritarum pagi sunt celebres, et Phasis fremebundis cursibus Colchos attingit, Aegyptiorum antiquam subolem, ubi inter civitates alias Phasis est nomine fluvii dictitata, et Dioscurias usque nota, cuius auctores Amphitus et Cercius Spartani traduntur, aurigae Castoris et Pollucis, quibus Heniochorum natio est instituta.

Paulum ab his secernuntur Achaei, qui bello anteriore quodam apud Troiam consummate, non cum super Helena certaretur (ut auctores prodidere non nulli), usque in Pontum reflantibus ventis errore delati, cunctisque hostilibus, stabilem domicilii sedem[*](domicilii sedem, Corn.; domiciliis sedem, NBG; domiciliis idem, V.) nusquam reperientes, verticibus montium insedere semper nivalium, et horrore caeli districti, victum sibi[*](victum sibi, EG, Val.; victum etiam sibi, Lind.; virium etum sibi, V.) cum periculis raptu[*](raptu, Corn.; rapto, V.) parare assuefacti sunt, atque eo ultra omnem deinde ferociam saevierunt. Super Cercetis, qui eisdem annexi sunt, nihil memoratu traditur dignum.

Quorum post terga Cimmerici agitant incolae Bospori, ubi Milesiae sunt civitates, harumque velut mater omnium Panticapaeum, quam perstringit Hypanis fluvius, genuinis intumescens aquis et externis.

Itineribus hinc extensis, Amazones ad usque Caspium mare porrectae, circumcolunt Tanain, qui inter Caucasias oriens rupes per sinuosos labitur

v2.p.230
circumflexus, Asiamque disterminans ab Europa, in stagnis Maeoticis delitescit.

Huic Ra[*](Ra, V; Rha, BG.) vicinus est amnis, in cuius superciliis quaedam vegetabilis eiusdem nominis gignitur radix, proficiens ad usus multiplicis medelarum.

Ultra Tanain panduntur in latitudinem Sauromatae, per quos amnes fluunt perpetui [*](Maraccus, V; Marabius, Gardt) et et Theophanes et Totordanes. Licet alia quoque distans immanibus intervallis, Sauromatarum praetenditur natio, litori iuncta, quod Coracem suscipiens fluvium in aequor eiectat Euxinum.[*](Euxinum, Bent.; extremum, V.)

Prope palus est Maeotis amplissimi circumgressus, ex cuius uberrimis venis per Panticapes[*](Panticapes, Voss; patares, V.) angustias undarum magnitudo prorumpit in Pontum, cuius in dextro latere insulae sunt Phanagorus et Hermonassa studio constructae Graecorum.

Circa haec stagna ultima extimaque plures habitant gentes, sermonum institutorumque varietate dispariles, et Maeotae et , Roxolanique et Halani et Melanchlaenae et cum Gelonis Agathyrsi, apud quos adamantis est copia lapidis: aliique ultra latentes, quod sunt omnium penitissimi.