Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

His regionibus Dahae confines sunt, acerrimi omnium bellatores, et Chalybes, per quos erutum et domitum est primitus ferrum. Post quos terras patentes Byzares obtinent et Sapires et Tibareni et Mossynoeci et Macrones et Philyres, populi nulla nobis assuetudine cogniti.

A quibus brevi spatio distant virorum monumenta nobilium, in quibus Sthenelus est humatus et Idmon et Tiphys, primus Herculis socius, Amazonico bello letaliter vulneratus, alter augur Argonautarum, tertius eiusdem navis cautissimus rector.

Praetercursis partibus memoratis, Aulion antron est, et fluenta Callichori, ex facto cognominati, quod superatis post triennium Indicis nationibus, ad eos tractus Liber reversus, circa huius ripas viridis et opacas orgia pristina reparavit et choros: trieterica huius modi sacra quidam existimant appellari.[*](Lac. after appellari indicated by Gardt.)

Post

v2.p.228
haec confinia, Camaritarum pagi sunt celebres, et Phasis fremebundis cursibus Colchos attingit, Aegyptiorum antiquam subolem, ubi inter civitates alias Phasis est nomine fluvii dictitata, et Dioscurias usque nota, cuius auctores Amphitus et Cercius Spartani traduntur, aurigae Castoris et Pollucis, quibus Heniochorum natio est instituta.

Paulum ab his secernuntur Achaei, qui bello anteriore quodam apud Troiam consummate, non cum super Helena certaretur (ut auctores prodidere non nulli), usque in Pontum reflantibus ventis errore delati, cunctisque hostilibus, stabilem domicilii sedem[*](domicilii sedem, Corn.; domiciliis sedem, NBG; domiciliis idem, V.) nusquam reperientes, verticibus montium insedere semper nivalium, et horrore caeli districti, victum sibi[*](victum sibi, EG, Val.; victum etiam sibi, Lind.; virium etum sibi, V.) cum periculis raptu[*](raptu, Corn.; rapto, V.) parare assuefacti sunt, atque eo ultra omnem deinde ferociam saevierunt. Super Cercetis, qui eisdem annexi sunt, nihil memoratu traditur dignum.