Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Et qua sol oceano exsurgit eoo, paludibus clauditur Maeotidos: qua declinat in vesperum, Romanis provinciis terminatur: unde suspicit sidus arctoum, homines alit linguis et moribus dispares: latus eius austrinum molli devexitate subductum.

Per haec amplissima spatia oppida sunt dispersa Graecorum, quae cuncta aetatibus variis praeter pauca Atheniensium coloni condidere Milesii, inter Ionas alios in Asia per Nileum multo[*](multo, added by b, Bent.) ante locati, Codri illius filium, qui se pro patria bello fertur Dorico devovisse.

Extremitatis[*](extremitatis, Pighius; extremitates, V.) autem arcus utrumque tenus[*](utrumque tenus, Pighius, cf. Serv., Aen. vi. 62; utrumque tenues, V.) duo exprimunt Bospori, e regione sibi oppositi, Thracius et Cimmericus: hac causa Bospori vocitati, quod per eos quondam Inachi filia, mutata (ut poetae loquuntur) in bovem,[*](in bovem, W2BG; inde usque, Bent.; in bovem usque, Novák; imbus quem admaxionem (adma deleted by V2, which adds ad mare— infle** in margin).) ad mare Ionium permeavit.

Dextram igitur inflexionem Bospori Thracii excipit Bithyniae litus,[*](litus, Bent., Gardt.; latus, VEAG.) quam veteres dixere

v2.p.222
Mygdoniam, in qua Thynia et Mariandena sunt regiones et Amyci saevitia Bebryces exempti virtute Pollucis, remotaque statio, in qua volitantes minaciter harpyias Phineus vates horrebat; per quae litora in sinus oblongos curvatus Sangarius et Phyllis et Lycus[*](Lycus, Lind.; bycus, V.) et fluvii funduntur in maria, quibus controversae cyaneae sunt Symplegades, gemini scopuli in vertices undique porrecti deruptos,[*](deruptos, Her.; diruptos, T2AG; diruptis, V2 (from dirubtis, V).) assueti priscis saeculis obviam sibi cum horrendo fragore collisis molibus ferri, cedentesque retrorsus acri assultu, ad ea reverti quae pulsarant. Per has saxorum dehiscentium concursantiumque crebritates si etiam ales intervolasset, nulla celeritate pinnarum eripi poterat quin interiret oppressa.

Hi scopuli cum eos Argo prima omnium navis Colchos as direptionem aurei properans velleris praeterisset innoxia, immobiles turbine circumfracto stetere concorporati, ut eos aliquando fuisse diremptos nulli nunc conspicantium credant, nisi super hoc congruerent omnes priscorum carminum cantus.