Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Aderat his omnibus Praetextatus, praeclarae indolis gravitatisque priscae senator, ex negotio proprio forte repertus apud Constantinopolim, quem arbitrio suo Achaiae proconsulari praefecerat potestate.

Nec tamen, cum corrigendis civilibus ita diligenter instaret, omisit castrensia, rectores militibus diu exploratos apponens, urbes quin etiam per Thracias omnes, cum munimentis reparans extimis, curansque sollicite, ne arma vel indumenta, aut stipendium vel alimenta deessent his quos per supercilia Histri , excursibusque barbarorum oppositos agere vigilanter audiebat et fortiter.

Quae cum ita divideret, nihil segnius agi permittens, suadentibus proximis, ut aggrederetur propinquos Gothos, saepe fallaces et perfidos, hostes quaerere se meliores aiebat: illis enim sufficere mercatores Galatas, per quos ubique sine condicionis discrimine venundantur.

Haec eum curantem et talia, commendabat externis nationibus fama, ut fortitudine, sobrietate, militaris rei scientia, virtutumque omnium incrementis excelsum, paulatimque progrediens, ambitum

v2.p.212
oppleverat mundi.

Proinde timore eius adventus per finitimos longeque distantes latius explicato, legationes undique solito ocius[*](solito ocius, vulgo; solito eius (magis, V3), V.) concurrebant: hinc Transtigritanis pacem obsecrantibus et Armeniis, inde nationibus Indicis certatim cum donis optimates mittentibus ante tempus ab usque Divis et Serendivis, ab australi plaga ad famulandum rei Romanae semet offerentibus Mauris, ab aquilone et regionibus solis, per quas in mare Phasis accipitur, Bosporanis aliisque antehac ignotis legationes vehentibus supplices, ut annua complentes sollemnia, intra terrarum genitalium terminos otiose vivere sinerentur.