Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Utque dispositorum roboraret effectum, dissidentes Christianorum antistites cum plebe discissa in palatium intromissos, monebat civilius, ut discordiis consopitis, quisque nullo vetante, religioni suae serviret intrepidus.

Quod agebat ideo obstinate, ut dissensiones augente licentia, non timeret unanimantem postea plebem, nullas infestas hominibus bestias, ut sunt sibi ferales plerique[*](bestias ut sibi feralibus plerisque, Momm.; bestias sunt sibi feralibus plerique, V (ut sunt, G; ferales, W2HTN2, Lind.).) Christianorum expertus. Saepeque dictitabat:

v2.p.204
Audite me quem Alamanni audierunt et Franci, imitari putans Marci principis veteris dictum. Sed parum advertit, hoc ab eo nimium discrepare.

Ille enim cum Palaestinam transiret, Aegyptum petens, Iudaeorum faetentium et tumultuantium saepe taedio percitus, dolenter dicitur exclamasse: O Marcomanni, o Quadi, o Sarmatae, tandem alios vobis inquietiores inveni.

Per hoc idem tempus, rumoribus exciti variis, Aegyptii venere complures, genus hominum controversum et assuetudine perplexius litigandi semper laetissimum, maximeque avidum multiplicatum reposcere, si compulsori quicquam dederit, ut levari debito possit, vel certe commodius per dilationem inferre quae flagitantur, aut criminis vitandi formidine, divites pecuniarum repetundarum interrogare.

Hi omnes in unum,[*](denseti in, Kiessling; densati in, G; densi coactique in, Brakman; densi (i add. V2) (lac. 10 letters) unum, V.) principem ipsum, et praefectos praetorio, graculorum more strepentes, interpellabant incondite, modo non ante septuagensimum annum extorquentes, quae dedisse se iure vel secus plurimis affirmabant.

Cumque nihil aliud agi permitterent, edicto proposito, universos iussit transire Chalcedona, pollicitus quod ipse quoque protinus veniet,[*](veniet, V; veniret, G.) cuncta eorum negotia finiturus.

v2.p.206

Quibus transgressis, mandatum est navigiorum magistris, ultro citroque discurrentium, nequis transfretare auderet Aegyptium, hocque observato cura perpensiore,[*](perpensiore, V; inpensiore, Her.) evanuit pertinax calumniandi propositum, et omnes spe praesumpta frustrati, redierunt ad lares.

Unde velut aequitate ipsa dictante lex est promulgata, qua cavetur nullum interpellari suffragatorem, super his quae eum recte constiterit accepisse.

Allapso itaque Calendarum Ianuariarum die cum Mamertini et Nevittae nomina suscepissent paginae consulares, humilior princeps visus est, in officio pedibus gradiendo cum honoratis, quod laudabant alii quidam ut affectatum et vile carpebant.

Dein Mamertino ludos edente circenses, manu mittendis ex more inductis per admissionum proximum, ipse

v2.p.208
lege agi ocius[*](ocius, Novák; ductus, V.) dixerat, ut solebat, statimque admonitus iuris dictionem eo die ad alterum pertinere, ut errato obnoxium, decem libris auri semet ipse multavit.[*](decemmultavit, Val. in 2nd ed.; decem bris aurorem et ipse mutavit, V.)

Frequentabat inter haec curiam agendo diversa, quae divisiones multiplices ingerebant. Et cum die quodam ei causas ibi spectanti, venisse nuntiatus esset ex Asia philosophus Maximus, exsiluit indecore: et qui esset oblitus, effuso cursu a vestibulo longe progressus, exosculatum susceptumque reverenter, secum induxit per ostentationem intempestivam, nimius captator inanis gloriae visus, praeclarique illius dicti immemor Tulliani, quo tales notando ita relatum:

Ipsi illi philosophi etiam in his libris, quos de contemnenda gloria scribunt, nomen suum inscribunt, ut in eo ipso, quo praedicationem nobilitatemque despiciunt, praedicari de se ac se nominari velint.