Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Conversus post haec princeps ad palatinos, omnes omnino qui sunt quique esse possunt removit[*](removit, added by Pithoeus.)

v2.p.198
non ut philosophus veritatis indagandae professor.

Laudari enim poterat, si saltem quosdam licet paucos retinuisset, morumque probitate compertos. Namque fatendum est, pleramque eorum partem vitiorum omnium seminarium effusius aluisse, ita ut rem publicam infecerint cupiditatibus pravis, plusque exemplis, quam peccandi licentia, laederent multos.

Pasti enim ex his quidam templorum spoliis et lucra ex omni odorantes occasione, ab egestate infima ad saltum[*](culmen altum, suggested by Her.; altum, Haupt; fastum, Corn.) sublati divitiarum ingentium nec largiendi nec rapiendi nec absumendi tenuere aliquem modum, aliena invadere semper assuefacti.

Unde fluxioris vitae initia pullularunt, et periuria, et nullus existimationis respectus, demensque superbia fidem suam probrosis quaestibus polluebat.

Inter quae ingluvies[*](ingluvies, E, Lind.; glubies, V (corr. by V3).) et gurgites crevere praerupti conviviorum, et pro victorialibus epulares triumphi, ususque abundantes[*](abundantes, Lind.; abundantis, V.) serici et textiles auctae sunt artes, et culinarum sollicitior cura, et ambitiosa ornatarum domorum exquisita sunt spatia, quorum mensuram si in agris consul Quinctius possedisset, amiserat etiam post dictaturam gloriam paupertatis.