Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Qui

v2.p.192
omnes transgressi Chalcedona, praesentibus Iovianorum Herculianorumque principiis et tribunis, causas vehementius aequo bonoque spectaverunt, praeter paucas ubi[*](ubi, Clark; in, V (quibus added in G); ni, B.) veritas reos nocentissimos offerebat.

Et Palladium primum ex magistro officiorum in Brittannos exterminarunt, suspicione tenus insimulatum, quaedam in Gallum composuisse apud Constantium, dum sub eodem Caesare officiorum esset magister.

Dein Taurum ex praefecto praetorio in exilium egere Vercellum, cuius factum apud iudices iustorum iniustorumque distinctores, videri potuit veniae dignum.[*](dignum, Her.; plenum, V.) Quid enim deliquit, si ortum turbinem veritus, ad tutelam principis sui confugit? Et acta super eo gesta non sine magno legebantur horrore, cum id voluminis publici contineret exordium: Consulatu Tauri et Florenti, inducto sub praeconibus Tauro.