Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Hoc litus cum fallacibus et insidiosis accessibus affligeret antehac navigantes discriminibus plurimis, excogitavit in portu Cleopatra turrim excelsam, quae
Haec eadem regina heptastadium sicut vix credenda celeritate, ita magnitudine mira construxit, ob causam notam et necessariam. Insula Pharos, ubi Protea cum phocarum gregibus diversatum Homerus fabulatur inflatius, a civitatis litore mille passibus disparata, Rhodiorum erat obnoxia vectigali.
Quod cum hi die quodam[*](hi die quodam, Momm in die quodam, vulgo; in die quidam, V (by a new scribe);) nimium quantum petituri venissent, femina callida semper in fraudes, sollemnium specie feriarum eisdem publicanis secum ad suburbana perductis, opus iusserat inrequietis laboribus consummari, et septem diebus totidem stadia molibus iactis in mari solo propinquante,[*](mari solo propinquante, Her.; mare solo propinquanti, V.) terrae sunt vindicata; equorumque[*](equorumque, Her.; quocumque, V.) cum vehiculo ingressa riserat[*](riserat, Her.; erat, V.) Rhodios, insularum non continentis portorium flagitantes.
His accedunt altis sufflata fastigiis templa, inter quae eminet Serapeum, quod licet minuatur
In quo bybliothecae fuerunt inaestimabiles: et loquitur monumentorum veterum concinens fides, septingenta voluminum milia, Ptolomaeis regibus vigiliis intentis composita, bello Alexandrino, dum diripitur civitas, sub dictatore Caesare conflagrasse.
Canopus inde duodecimo disiungitur lapide, quem (ut priscae memoriae tradunt), Menelai gubernator sepultus ibi cognominavit. Amoenus[*](amoenus, Bent., C. F. W. M., Haupt; hactenus, V.) impendio locus, et diversoriis laetis exstructus, auris et salutari temperamento perflabilis, ita ut extra mundum nostrum morari se quisquam arbitretur, in illis tractibus agens, cum saepe aprico spiritu immurmurantes audierit ventos.
Sed Alexandria ipsa non sensim (ut aliae urbes), sed inter initia prima aucta per spatiosos ambitus internisque seditionibus diu aspere fatigata, ad ultimum multis post annis, Aureliano imperium agente, civilibus iurgiis ad certamina interneciva
Unde Aristarchus grammaticae rei dumis[*](dumis, Her., cf. Anth. Pal. xi. 322, 347; doctrinis, G; dotibus, Pet.; domis, V.) excellens, et Herodianus artium minutissimus sciscitator, et Saccas Ammonius Plotini magister, aliique plurimi scriptores multorum in litteris nobilium studiorum, inter quos Chalcenterus eminuit Didymus, multiplicis scientiae copia[*](copia, Bent., M. Schmidt, Haupt; copti, V.) memorabilis, qui in illis sex libris, ubi non numquam imperfecte Tullium reprehendit, sillographos imitatus, scriptores maledicos,[*](scriptores maledicos, regarded as a gloss by Corn.; male edi eos, V.) iudicio doctarum aurium incusatur, ut immania frementem leonem trepidulis[*](trepidulis, Her. from Gell. ii. 29, 8; putredulis, P; stridulis, Corn.; pitredulis, V.) vocibus canis catulus longius circumlatrans.