Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Inibi aurae salubriter spirant, et[*](spirant et, Clark; spirant, Novák; spirantes, V.) aer est[*](aer est, Clark; aer, N2BG; aer saepe, Novák; spirantes saepe tranquillus, V.) tranquillus et clemens atque, ut periculum docuit, per varias collectum aetates, nullo paene die incolentes hanc civitatem solem serenum non vident.

Hoc litus cum fallacibus et insidiosis accessibus affligeret antehac navigantes discriminibus plurimis, excogitavit in portu Cleopatra turrim excelsam, quae

v2.p.300
Pharos a loco ipso cognominatur, praelucendi navibus nocturna suggerens ministeria, cum quondam ex Parthenio pelago venientes vel Libyco, per pandas oras et patulas,[*](patulas, Gruter from cod. Fauchetti; peculas (lac. of 8 letters at end of page), V.) montium nullas speculas vel collium signa cernentes, harenarum illisae glutinosae mollitiae frangerentur.

Haec eadem regina heptastadium sicut vix credenda celeritate, ita magnitudine mira construxit, ob causam notam et necessariam. Insula Pharos, ubi Protea cum phocarum gregibus diversatum Homerus fabulatur inflatius, a civitatis litore mille passibus disparata, Rhodiorum erat obnoxia vectigali.

Quod cum hi die quodam[*](hi die quodam, Momm in die quodam, vulgo; in die quidam, V (by a new scribe);) nimium quantum petituri venissent, femina callida semper in fraudes, sollemnium specie feriarum eisdem publicanis secum ad suburbana perductis, opus iusserat inrequietis laboribus consummari, et septem diebus totidem stadia molibus iactis in mari solo propinquante,[*](mari solo propinquante, Her.; mare solo propinquanti, V.) terrae sunt vindicata; equorumque[*](equorumque, Her.; quocumque, V.) cum vehiculo ingressa riserat[*](riserat, Her.; erat, V.) Rhodios, insularum non continentis portorium flagitantes.

His accedunt altis sufflata fastigiis templa, inter quae eminet Serapeum, quod licet minuatur

v2.p.302
exilitate verborum, atriis tamen columnatis amplissimus, et spirantibus signorum figmentis, et reliqua operum multitudine ita est exornatum, ut post Capitolium, quo se venerabilis Roma in aeternum attollit, nihil orbis terrarum ambitiosius cernat.

In quo bybliothecae fuerunt inaestimabiles: et loquitur monumentorum veterum concinens fides, septingenta voluminum milia, Ptolomaeis regibus vigiliis intentis composita, bello Alexandrino, dum diripitur civitas, sub dictatore Caesare conflagrasse.

Canopus inde duodecimo disiungitur lapide, quem (ut priscae memoriae tradunt), Menelai gubernator sepultus ibi cognominavit. Amoenus[*](amoenus, Bent., C. F. W. M., Haupt; hactenus, V.) impendio locus, et diversoriis laetis exstructus, auris et salutari temperamento perflabilis, ita ut extra mundum nostrum morari se quisquam arbitretur, in illis tractibus agens, cum saepe aprico spiritu immurmurantes audierit ventos.

Sed Alexandria ipsa non sensim (ut aliae urbes), sed inter initia prima aucta per spatiosos ambitus internisque seditionibus diu aspere fatigata, ad ultimum multis post annis, Aureliano imperium agente, civilibus iurgiis ad certamina interneciva

v2.p.304
prolapsis, dirutisque moenibus, amisit regionum[*](regionum, V; restored by Bent.; regionis, Val.) maximam partem, quae Bruchion appellabatur, diuturnum praestantium hominum domicilium.