Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Hac institutus prudentia Pythagoras colens secretius deos, quicquid dixit aut voluit auctoritatem esse instituit ratam, et femur suum aureum apud Olympiam saepe monstrabat, et cum aquila colloquens subinde visebatur.

Hinc Anaxagoras lapides e caelo lapsuros et putealem limum contrectans, tremores praedixerat terrae. Et Solon sententiis adiutus Aegypti , latis iusto moderamine legibus, Romano quoque iuri maximum addidit firmamentum. Ex his[*](Iesus (ihs) added by A. de Gutschmidt.) fontibus

v2.p.308
per sublimia gradiens, sermonum amplitudine Iouis aemulus Platon,[*](Platon, Val.; non, V (retained by A. de G.).) visa Aegypto militavit sapientia gloriosa.

Homines autem Aegyptii plerique subfusculi sunt et atrati, magisque maestiores, gracilenti et aridi, ad singulos motus excandescentes, controversi et reposcones acerrimi. Erubescit apud eos siqui non infitiando tributa, plurimas in corpore vibices ostendat. Et nulla tormentorum vis inveniri adhuc potuit, quae obdurato illius tractus latroni invito elicere potuit, ut nomen proprium dicat.

Id autem notum est (ut annales veteres monstrant), quod Aegyptus omnis sub avitis[*](avitis, Pet. in Index; amicis, V.) erat antea regibus, sed superatis apud Actium bello navali Antonio et Cleopatra, provinciae nomen accepit, ab Octaviano Augusto possessa. Aridiorem Libyam supremo Apionos regis consecuti sumus arbitrio, Cyrenas cum residuis civitatibus Libyae Pentapoleos, Ptolomaei liberalitate suscepimus. Evectus longius ad ordinem remeabo coeptorum.