Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Aegyptum gentem omnium vetustissimam, nisi quod super antiquitate certat cum Scythis, a meridiali latere Syrtes maiores et Phycus promuntorium et Borion et Garamantes nationesque varia claudunt; qua orientem e regione prospectat,[*](prospectat, Her.; prospicit, V.) Elephantinen et Meroen urbes Aethiopum, et Catadupos rubrumque pelagus, et Scenitas praetenditur Arabas, quos

v2.p.280
Sarracenos nunc appellamus; septentrioni supposita,[*](supposita, Gardt.; opposita, V.) terrarum situ cohaeret immenso, unde exordium Asia Syriarumque provinciae sumunt; a vespera Issiaco disiungitur mari, quod quidam nominavere Parthenium.

Pauca itaque super benivolo omnium flumine[*](omniumNilo, add. V2 in margin; benevolo solo, Madvig; amnium numine, Petschenig.) Nilo (quem Aegyptum Homerus appellat), praestringi conveniet, mox ostendendis aliis, quae sunt in his regionibus admiranda.

Origines fontium Nili, ut mihi quidem videri solet, sicut adhuc factum est, posterae quoque ignorabunt aetates. Verum quoniam fabulantes poetae variantesque geographi, in diversa latentem notitiam scindunt, opiniones eorum veritati confines, ut arbitror, expediam paucis.

Affirmant aliqui physicorum, in subiectis septentrioni spatiis cum hiemes frigidae cuncta constringunt, magnitudines nivium congelare, easque postea vi flagrantis sideris resolutas, fluxis umoribus nubes efficere gravidas, quae in meridianam plagam Etesiis flantibus pulsae, expressaeque tepore nimio incrementa ubertim suggerere Nilo creduntur.

Ex Aethiopicis imbribus, qui abundanter[*](qui abundanter, Bent.; qui abundantes, G; qua ludantes, V.) in tractibus illis per aestus torridos cadere memorantur, exundationes eius erigi anni temporibus asserunt alii praestitutis: quod utrumque dissonare videtur a

v2.p.282
veritate. Imbres enim apud Aethiopas aut numquam aut per intervalla temporum longa cadere memorantur.

Opinio est celebrior alia, quod spirantibus Prodromis, perque dies quadraginta et quinque, Etesiarum continuis flatibus repellentibus eius meatum, velocitate cohibita, superfusis fluctibus intumescit; et reluctante spiritu controverso adulescens in maius, hinc vi reverberante ventorum, inde urgente cursu venarum perennium, progrediens in sublime, contegit[*](contegit or integit, Her., Clark, c.c.; sublimem tegit, V.) omnia, et humo suppressa, per supina camporum speciem exhibet maris.

Rex autem Iuba, Punicorum confisus textu librorum, a monte quodam oriri eum exponit, qui situs in Mauritania despectat oceanum, hisque indiciis hoc proditum ait, quod pisces et herbae et beluae similes per eas paludes gignuntur.

Aethiopiae autem partes praetermeans Nilus nominum diversitate decussa,[*](decursa, BG; decussa, V (restored by Corn.).) quae ei[*](ei, vulgo; eum, G; et VEB.) orbem peragranti nationes indidere complures, aestuans[*](aestuans, vulgo; G omits; etans, V; exultans, sugg. by Novák, cf. xiv. 8, 3; xv. 11, 14.) inundatione ditissima, ad cataractas (id est praeruptos scopulos[*](id est praeruptos scopulos, regarded as a gloss by Reinesius.) ) venit, e quibus praecipitans, ruit potius quam fluit: unde Atos olim accolas usu aurium fragore assiduo deminuto, necessitas vertere solum ad quietiora[*](ad quietiora, G in epist. Froben.; ad editiora, G in ed.; atque diciora, V.) coegit.

Exinde lenius means, per ostia septem,

v2.p.284
quorum singula perpetuorum amnium usum et faciem praebent, nullis per Aegyptum aquis externis adiutus eiectatur. Et praeter amnis plurimos ex alveo derivatos auctore, cadentesque in suppares eis,[*](eis, Pet.; eius, V, Clark.) septem navigabiles sunt et undosi, quibus subiecta vocabula veteres indiderunt: Heracleoticus, Sebennyticus, Bolbiticus, Pathmiticus, Mendesius, Taniticus et Pelusiacus.

Oriens autem inde (ut dictum est) propellitur e paludibus ad usque cataractas, insulasque efficit plures, quarum aliquae ita porrectis spatiis[*](spatiis, Bent.; agris, Pet.; porrectus aquis, V.) dicuntur extentae, ut singulas aegre tertio die relinquat.

Inter quas duae sunt clarae, Meroe et Delta, a triquetrae litterae forma hoc vocabulo signatius appellata. Cum autem sol per Cancri sidus coeperit vehi, augescens ad usque transitum eius in Libram,[*](After libram V2 adds a second eius in margin, put after diebusque by BG, deleted by W2A.) diebusque centum sublatius fluens, minuitur postea, et mitigatis ponderibus aquarum, navibus antea pervios equitabiles campos ostendit.