Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Et saevientes semper eaedem ferae (quasi pacto foedere quodam castrensi), per septem caerimoniosos dies mitescunt, ab omni saevitia desciscentes, quibus

v2.p.288
sacerdotes Memphi natales celebrant Nili.

Praeter eos autem, qui fortuita pereunt morte, alii dirumpuntur suffossis alvis[*](alvi, Salmasius, Lind.; alvis, E2BG; alveis, V.) mollibus serratis[*](serratis, Gardt.; certis, V3EBG; sertis, V.) ferarum dorsualibus cristis,[*](cristis, Salmasius; crustis (V2, from crussis, V).) quas delphinis similes nutrit fluvius ante dictus, alii exitio intereunt tali.

Trochilus avicula brevis, dum escarum minutias captat, circa cubantem feram volitans blande, genasque eius irritatius titillando pervenit ad usque ipsam viciniam gutturis. Quod factum contuens enhydrus,[*](enhydrus, Salmasius; hydrus hicheumonis, V.) ichneumonis genus, oris aditum penetrat alite praevia patefactum, et populato ventre, vitalibus dilancinatis erumpit.

Audax tamen crocodilus monstrum fugacibus; ubi audacem senserit, timidissimum; et in terra acutius cernens, per quattuor menses hibernos, nullo vesci dicitur cibo.

Hippopotami quoque generantur in illis partibus, ultra animalia cuncta ratione carentia sagacissimi, ad speciem equorum bifidos[*](bifidos unguis habentes, Clark; bifidas habentes ungulas, Lind.; unguii habentes omitted by V.) unquis habentes, caudasque breves, quorum sollertiae duo interim ostendere documenta sufficiet.

Inter arundines celsas, ut squalentes nimia densitate, haec belua cubilibus positis, otium pervigili studio circumspectat, laxataque copia, ad segetes depascendas egreditur. Cumque iam coeperit redire distenta, aversis vestigiis distinguit tramites multos, ne unius

v2.p.290
plani itineris lineas insidiatores secuti, repertum sine difficultate confodiant.

Item cum aviditate nimia extuberato ventre pigrescit, super calamos recens exsectos femora convolvit et crura, ut pedibus vulneratis cruor egestus sagina[*](sagina distentum, G; inadestemtum, V.) distentum faciat levem: et partes saucias caeno oblinit quam diu in cicatrices conveniant plagae.

Has monstruosas antehac raritates in beluis, in aedilitate Scauri vidit Romanus populus primitus, patris illius Scauri, quem defendens Tullius imperat Sardis, ut de familia nobili ipsi quoque cum orbis terrarum auctoritate sentirent, et per aetates exinde plures saepe huc ducti, nunc inveniri nusquam possunt, ut coniectantes regionum incolae dicunt, insectantis multitudinis taedio ad Blemmyas migrasse compulsi.