Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Utque armatus est unguibus, si haberet etiam pollices, ad evertendas quoque naves sufficeret viribus magnis: ad cubitorum enim longitudinem octodecim[*](xviii. A; decem, V2 (from ecbecem, V), WBG; sedecim, suggested by Clark.) interdum extentus, noctibus quiescens per undas, diebus humi vaporatur[*](vaporatur, Erfurdt, Haupt, Novák; versatur, Val.; veperatur, V2 (from vituperatur, V.)) confidentia cutis, quam ita validam gerit, ut eius terga cataphracta vix tormentorum ictibus perforentur.
Et saevientes semper eaedem ferae (quasi pacto foedere quodam castrensi), per septem caerimoniosos dies mitescunt, ab omni saevitia desciscentes, quibus
Praeter eos autem, qui fortuita pereunt morte, alii dirumpuntur suffossis alvis[*](alvi, Salmasius, Lind.; alvis, E2BG; alveis, V.) mollibus serratis[*](serratis, Gardt.; certis, V3EBG; sertis, V.) ferarum dorsualibus cristis,[*](cristis, Salmasius; crustis (V2, from crussis, V).) quas delphinis similes nutrit fluvius ante dictus, alii exitio intereunt tali.
Trochilus avicula brevis, dum escarum minutias captat, circa cubantem feram volitans blande, genasque eius irritatius titillando pervenit ad usque ipsam viciniam gutturis. Quod factum contuens enhydrus,[*](enhydrus, Salmasius; hydrus hicheumonis, V.) ichneumonis genus, oris aditum penetrat alite praevia patefactum, et populato ventre, vitalibus dilancinatis erumpit.
Audax tamen crocodilus monstrum fugacibus; ubi audacem senserit, timidissimum; et in terra acutius cernens, per quattuor menses hibernos, nullo vesci dicitur cibo.
Hippopotami quoque generantur in illis partibus, ultra animalia cuncta ratione carentia sagacissimi, ad speciem equorum bifidos[*](bifidos unguis habentes, Clark; bifidas habentes ungulas, Lind.; unguii habentes omitted by V.) unquis habentes, caudasque breves, quorum sollertiae duo interim ostendere documenta sufficiet.
Inter arundines celsas, ut squalentes nimia densitate, haec belua cubilibus positis, otium pervigili studio circumspectat, laxataque copia, ad segetes depascendas egreditur. Cumque iam coeperit redire distenta, aversis vestigiis distinguit tramites multos, ne unius
Item cum aviditate nimia extuberato ventre pigrescit, super calamos recens exsectos femora convolvit et crura, ut pedibus vulneratis cruor egestus sagina[*](sagina distentum, G; inadestemtum, V.) distentum faciat levem: et partes saucias caeno oblinit quam diu in cicatrices conveniant plagae.