Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Inter aquatiles autem bestias, crocodilus ubique per eos tractus abundat, exitiale quadrupes malum, assuetum elementis ambobus, lingua carens, maxillam superiorem commovens solum, ordine dentium pectinato, perniciosis morsibus quicquid contigerit pertinaciter petens, per ova edens fetus anserinis similia.

Utque armatus est unguibus, si haberet etiam pollices, ad evertendas quoque naves sufficeret viribus magnis: ad cubitorum enim longitudinem octodecim[*](xviii. A; decem, V2 (from ecbecem, V), WBG; sedecim, suggested by Clark.) interdum extentus, noctibus quiescens per undas, diebus humi vaporatur[*](vaporatur, Erfurdt, Haupt, Novák; versatur, Val.; veperatur, V2 (from vituperatur, V.)) confidentia cutis, quam ita validam gerit, ut eius terga cataphracta vix tormentorum ictibus perforentur.

Et saevientes semper eaedem ferae (quasi pacto foedere quodam castrensi), per septem caerimoniosos dies mitescunt, ab omni saevitia desciscentes, quibus

v2.p.288
sacerdotes Memphi natales celebrant Nili.

Praeter eos autem, qui fortuita pereunt morte, alii dirumpuntur suffossis alvis[*](alvi, Salmasius, Lind.; alvis, E2BG; alveis, V.) mollibus serratis[*](serratis, Gardt.; certis, V3EBG; sertis, V.) ferarum dorsualibus cristis,[*](cristis, Salmasius; crustis (V2, from crussis, V).) quas delphinis similes nutrit fluvius ante dictus, alii exitio intereunt tali.

Trochilus avicula brevis, dum escarum minutias captat, circa cubantem feram volitans blande, genasque eius irritatius titillando pervenit ad usque ipsam viciniam gutturis. Quod factum contuens enhydrus,[*](enhydrus, Salmasius; hydrus hicheumonis, V.) ichneumonis genus, oris aditum penetrat alite praevia patefactum, et populato ventre, vitalibus dilancinatis erumpit.

Audax tamen crocodilus monstrum fugacibus; ubi audacem senserit, timidissimum; et in terra acutius cernens, per quattuor menses hibernos, nullo vesci dicitur cibo.

Hippopotami quoque generantur in illis partibus, ultra animalia cuncta ratione carentia sagacissimi, ad speciem equorum bifidos[*](bifidos unguis habentes, Clark; bifidas habentes ungulas, Lind.; unguii habentes omitted by V.) unquis habentes, caudasque breves, quorum sollertiae duo interim ostendere documenta sufficiet.