Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Abunde itaque luxurians ita est noxius, ut infructuosus, si venerit parcior: gurgitum enim nimietate umectans diutius terras culturas moratur agrorum, parvitate autem minatur steriles segetes. Eumque nemo aliquando extolli cubitis altius sedecim possessor optavit. Et si inciderit

v2.p.286
moderatius, aliquotiens iactae sementes in loco prae-[*](loco prae-, Her.; loquore pinguis, V.) pinguis cespitis cum augmento fere septuagesimo renascuntur: solusque fluminum auras nullas exspirat.[*](exspirat, Her.; inspirat, V.)

Exuberat Aegyptus etiam pecudibus multis, inter quas terrestres sunt et aquatiles, aliaeque humi et in humoribus vivunt, unde ἀμφίβιοι nominantur. Et in aridis quidem capreoli vescuntur et bubali et spinturnicia omni deformitate ridicula, aliaque monstra quae enumerare[*](enumerare, C. F. W. M.; dinumerare, Novák; nunc d., Her.; numerare, V, Heilm.) non refert.

Inter aquatiles autem bestias, crocodilus ubique per eos tractus abundat, exitiale quadrupes malum, assuetum elementis ambobus, lingua carens, maxillam superiorem commovens solum, ordine dentium pectinato, perniciosis morsibus quicquid contigerit pertinaciter petens, per ova edens fetus anserinis similia.

Utque armatus est unguibus, si haberet etiam pollices, ad evertendas quoque naves sufficeret viribus magnis: ad cubitorum enim longitudinem octodecim[*](xviii. A; decem, V2 (from ecbecem, V), WBG; sedecim, suggested by Clark.) interdum extentus, noctibus quiescens per undas, diebus humi vaporatur[*](vaporatur, Erfurdt, Haupt, Novák; versatur, Val.; veperatur, V2 (from vituperatur, V.)) confidentia cutis, quam ita validam gerit, ut eius terga cataphracta vix tormentorum ictibus perforentur.

Et saevientes semper eaedem ferae (quasi pacto foedere quodam castrensi), per septem caerimoniosos dies mitescunt, ab omni saevitia desciscentes, quibus

v2.p.288
sacerdotes Memphi natales celebrant Nili.

Praeter eos autem, qui fortuita pereunt morte, alii dirumpuntur suffossis alvis[*](alvi, Salmasius, Lind.; alvis, E2BG; alveis, V.) mollibus serratis[*](serratis, Gardt.; certis, V3EBG; sertis, V.) ferarum dorsualibus cristis,[*](cristis, Salmasius; crustis (V2, from crussis, V).) quas delphinis similes nutrit fluvius ante dictus, alii exitio intereunt tali.

Trochilus avicula brevis, dum escarum minutias captat, circa cubantem feram volitans blande, genasque eius irritatius titillando pervenit ad usque ipsam viciniam gutturis. Quod factum contuens enhydrus,[*](enhydrus, Salmasius; hydrus hicheumonis, V.) ichneumonis genus, oris aditum penetrat alite praevia patefactum, et populato ventre, vitalibus dilancinatis erumpit.

Audax tamen crocodilus monstrum fugacibus; ubi audacem senserit, timidissimum; et in terra acutius cernens, per quattuor menses hibernos, nullo vesci dicitur cibo.

Hippopotami quoque generantur in illis partibus, ultra animalia cuncta ratione carentia sagacissimi, ad speciem equorum bifidos[*](bifidos unguis habentes, Clark; bifidas habentes ungulas, Lind.; unguii habentes omitted by V.) unquis habentes, caudasque breves, quorum sollertiae duo interim ostendere documenta sufficiet.

Inter arundines celsas, ut squalentes nimia densitate, haec belua cubilibus positis, otium pervigili studio circumspectat, laxataque copia, ad segetes depascendas egreditur. Cumque iam coeperit redire distenta, aversis vestigiis distinguit tramites multos, ne unius

v2.p.290
plani itineris lineas insidiatores secuti, repertum sine difficultate confodiant.

Item cum aviditate nimia extuberato ventre pigrescit, super calamos recens exsectos femora convolvit et crura, ut pedibus vulneratis cruor egestus sagina[*](sagina distentum, G; inadestemtum, V.) distentum faciat levem: et partes saucias caeno oblinit quam diu in cicatrices conveniant plagae.

Has monstruosas antehac raritates in beluis, in aedilitate Scauri vidit Romanus populus primitus, patris illius Scauri, quem defendens Tullius imperat Sardis, ut de familia nobili ipsi quoque cum orbis terrarum auctoritate sentirent, et per aetates exinde plures saepe huc ducti, nunc inveniri nusquam possunt, ut coniectantes regionum incolae dicunt, insectantis multitudinis taedio ad Blemmyas migrasse compulsi.

Inter Aegyptias alites, quarum varietas nullo comprehendi numero potest, ibis sacra est et amabilis, et innocua ideo, quod nidulis suis ad cibum suggerens ova serpentum, efficit ut rarescant mortiferae pestes absumptae.

Occurrunt eaedem volucres pinnatis agminibus anguium, qui ex Arabicis emergunt paludibus, venena maligna gignentes,[*](maligna gignentes, Clark; malignantes, VBG; maligna manantes, Her.)

v2.p.292
mosque antequam finibus suis excedunt, proeliis superatos aeriis vorant, quas aves per rostra edere fetus accepimus.

Serpentes quoque Aegyptus alit innumeras, ultra omnem perniciem saevientes: basiliscos et amphisbaenas et scytalas, et acontias et dipsadas et viperas, aliasque complures, quas omnes magnitudine et decore aspis facile supereminens, numquam sponte sua fluenta egreditur Nili.[*](V has lac. of 18 letters after Nili; no lac. BG.)

Multa in illis tractibus pretium est operae ac maxima cernere;[*](acmaxima, Her.; maximum legere e, G; maximum cernere, Haupt; maxima aeger naequibus, V.) e quibus pauca conveniet explicari. Templa ubique molibus magnis exstructa. Pyramides[*](pyramides, add. EAG; extensive lac. suspected by Her. and Clark.) ad miracula septem provectae, quarum diuturnas surgendi difficultates scriptor[*](scriptor, V3EBG; auctor, Her.; ruptor, V; Clark thinks antiquitatum, or something similar, has been lost.) Herodotus docet, ultra omnem[*](omnem omnino, G; omnem nominum, V.) altitudinem, quae humana manu[*](humana manu, Lind.; humanis, VBG (defended by Löfstedt).) confici potest, erectae sunt turres, ab imo latissimae in summitates acutissimas desinentes.

Quae figura apud geometras ideo sic appellatur, quod ad ignis speciem (τοῦ πυρὸς, ut nos dicimus) extenuatur in conum. Quarum magnitudo quoniam

v2.p.294
in celsitudinem nimiam scandens, paulatim, umbras quoque mechanica ratione consumit.