Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Quae tametsi maestitiam sollicito incuterent principi, residua tamen non contemnebat urgentia, dum pugnandi tempus ei veniret optatum. Inter praecipua tamen et seria illud agere superfluum videbatur, quod, nulla probabili ratione suscepta, popularitatis amore, vilitati studebat venalium rerum, quae non numquam secus quam convenit ordinata, inopiam gignere solet et famem.

Et Antiochensi ordine id fieri, cum ille iuberet, non posse, aperte monstrante, nusquam a proposito declinabat, Galli similis fratris licet incruentus. Quocirca in eos deinceps saeviens ut obtrectatores et contumaces volumen composuit invectivum, quod Antiochense vel Misopogonem appellavit, probra civitatis infensa mente dinumerans,[*](dinumerans, G; annunerans, B; innumerans, V.) addensque veritati complura: post quae multa in se facete dicta comperiens, coactus dissimulare pro tempore, ira sufflabatur interna.

Ridebatur enim ut Cercops, homo brevis humeros extentans angustos et barbam prae se ferens hircinam,

v2.p.274
grandiaque incedens tamquam Oti frater et Ephialtis, quorum proceritatem Homerus in immensum extollit,[*](extollit, Clark, Novák, c.c.; tollit, V.) itidemque victimarius pro sacricola dicebatur ad crebritatem hostiarum alludentibus multis, et culpabatur hinc opportune, cum ostentationis gratia, vehens licenter pro sacerdotibus sacra, stipatusque mulierculis laetabatur. Et quamquam his paribusque de causis indignaretur, tacens tamen motumque in animi retinens potestate, sollemnia celebrabat.

Denique praestituto feriarum die Casium montem ascendit, nemorosum et tereti ambitu in sublime porrectum, unde secundis galliciniis videtur primo solis exortus. Cumque Iovi faceret rem divinam, repente conspexit quendam humi prostratum, supplici voce vitam precantem et veniam. Interrogantique ei, qui esset, responsum est praesidalem esse Theodotum Hierapolitanum, qui profectum a civitate sua Constantium inter honoratos deducens, adulando deformiter, tamquam futurum sine dubietate victorem, orabat, lacrimas fingens et gemitum, ut Iuliani ad eos mitteret caput, perduellis ingrati, specie illa, qua Magnenti circumlatum meminerat membrum.

Quibus auditis, Accepi inquit, olim hoc dictum imperator[*](imperator, omitted by G.) relatione multorum, sed abi securus ad lares exutus omni metu

v2.p.276
dementia principis, qui (ut prudens definivit) inimicorum minuere numerum augereque amicorum sponte sua contendit ac libens.

Exinde sacrorum[*](exinde sacrorum or locorum, Her.; exin vectorum, V.) perfecto ritu digresso, offeruntur rectoris Aegypti scripta, Apim bovem operosa quaesitum industria, tandem[*](tandem, Bent., Madvig; tamen, V.) post tempus inveniri potuisse firmantis, quod (ut earum regionum existimant incolae) faustum, et ubertatem frugum diversaque indicans[*](indicans, Haupt; indicat, AG, Her.; indicant, V.) bona.

Super qua re pauca conveniet expediri. Inter animalia antiquis observationibus consecrata, Mnevis et Apis sunt notiora: Mnevis Soli sacratur, super quo nihil dicitur memorabile; sequens Lunae. Est enim Apis bos diversis genitalium notarum figuris expressus, maximeque omnium corniculantis lunae specie latere dextro insignis, qui cum post vivendi spatium praestitutum, sacro fonte immersus e vita abierit (nec enim ultra eum trahere licet aetatem, quam secreta librorum praescribit auctoritas mysticorum), necatur choragio pari,[*](choragio pari, Haupt; eadem hora et, Val.; horago arei, V.) bos femina, quae ei[*](quae ei, add. Salmasius, Val.; V omits.) inventa cum notis certis offertur, quo perempto alter cum publico quaeritur luctu, et

v2.p.278
si omnibus signis consummatus reperiri potuerit, ducitur[*](ducitur, E, Lind.; defertur, BG; dicitur, V.) Memphim, urbem praesentia frequenti[*](praesentia frequenti, Her.; frequentedpraesentiaque, Val.; praesentiam praesentiam, V, frequentia praesentiam, V2.) numinis Aesculapii claram.

Cumque initiante antistitum numero centum, inductus in thalamum esse coeperit sacer, coniecturis apertis, signa[*](signa, EBG; omina (cf. Sol.), Her.; ima, Clark; siina, V (sima, V2, signa, V3).) rerum futurarum dicitur demonstrare, et adeuntes quosdam indiciis averti videtur obliquis, ut offerentem cibum aliquando Germanicum Caesarem (sicut lectum est) aversatus portenderat paulo post eventura.