Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Eodem tempore diem[*](diem, Kiessling; die, V.) undecimum kalendarum Novembrium amplissimum Daphnaei Apollinis fanum, quod Epiphanes Antiochus rex ille condidit iracundus et saevus, et simulacrum in eo Olympiaci Iovis imitamentum, eiusque[*](imitamentum, eiusque, Damsté; imitamenti Phidiaci eiusque, Momm.; semitamenti, V.) aequiperans magnitudinem,

v2.p.270
subita vi flammarum exustum est.

Quo tam atroci casu repente consumpto, ad id usque imperatorem ira provexit, ut quaestiones agitari iuberet, solito acriores, et maiorem ecclesiam Antiochiae claudi. Suspicabatur enim id Christianos egisse, invidia, quod idem templum inviti videbant ambitioso circumdari peristylio.

Ferebatur autem licet rumore levissimo, hac ex causa conflagrasse delubrum,[*](delubrum, Bent.; delublum, V (corr. by contemporary hand).) quod Asclepiades philosophus, cuius in actibus Magnenti meminimus, cum visendi gratia Iuliani peregre ad id suburbanum venisset, deae caelestis argenteum breve figmentum, quocumque ibat secum solitus ferre,[*](ferre, Clark, c.c.; afferre, BG; efferre, V.) ante pedes statuit simulacri sublimes,[*](sublime, Corn.; sublimis, Pet.;) accensisque cereis ex usu cessit, unde medietate noctis emensa, cum nec adesse quisquam potuit nec iuvare, volitantes scintillae adhaesere materiis vetustissimis, ignisque aridis nutrimentis, omne quicquid contingi potuit (licet erecta[*](erecta, Her. (from erecti before omne, V).) discretum celsitudine) concremarunt.

Eo anno sidere etiam tum instante brumali, aquarum incessit inopia metuenda, ut et rivi cassescerent[*](cassescerent, Haupt; iri vicasse soerent, V.) quidam, et fontes antehac aquarum copiosis pulsibus abundantes, sed in integrum postea restituti sunt.

Et quartum nonas[*](quarto nonas Decembres, G; quarto (lac. of 5 or 6 letters) Decembrium, A; quartum Decembres, V.) Decembres, vergente in vesperam die, reliqua Nicomedia collapsa est terrae motu, itidemque Nicaeae portio non mediocris.