Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Quibus ita (ut videbatur) apte dispositis, more quo tractus perruperat saepe barbaricos, contextis successibus fidens, ire pergebat.

Cumque ad locum venisset, unde navigari posse didicit flumen, lembis escensis,[*](escensis, V, Bent., Eyssen.; ascensis, AG.) quos opportune fors dederat plurimos, per alveum, quantum fieri potuit, ferebatur occulte, ideo latens, quod toleranter et fortiter, nullius cibi indigens mundioris, sed paucis contentus et vilibus, oppida forinsecus transibat et castra, imitatus egregium illud Cyri veteris dictum, qui cum delatus ad hospitem interrogaretur ab eo, quid ad

v2.p.130
convivium parari deberet, panem responderat solum: sperare enim aiebat, prope rivum se cenaturum.

Fama vero, quae mille, ut aiunt, linguis rerum mire exaggerat[*](mire exaggerat, Val.; misere exaggerat, E2AG; misere exigerat, V.) fidem, per Illyrios omnes celebrior fundebatur, Iulianum strata per Gallias multitudine regum et gentium numeroso exercitu, et successibus tumidum variis, adventare.

Quo rumore perculsus, praefectus praetorio Taurus, ut hostem vitans externum, mature discessit, vectusque mutatione celeri publici cursus,[*](publici cursus, transposui, c.c., cf. xx. 8, 22.) transitis Alpibus Iuliis, eodem ictu Florentium itidem praefectum secum abduxit.

Levibus tamen indiciis super Iuliani motu Lucillianus percitus comes, qui per illas regiones rem curabat ea tempestate castrensem, agensque apud Sirmium milites congregans, quos ex stationibus propinquis[*](propinquis, Bent.; ex (lac. 14 letters) propriis, V.) acciri celeritatis ratio permittebat, venture cogitabat.

Sed ille ut fax vel incensus malleolus, volucriter ad destinata festinans, cum venisset Bononeam, a Sirmio miliario nono disparatam et decimo, senescente luna ideoque obscurante noctis maximam partem, e navi exsiluit improvisus, statimque Dagalaifum misit cum expeditis ad Lucillianum vocandum, trahendumque si resistere niteretur.[*](resistere niteretur, Clark, c.c.; reniteretur, V.)

Qui tum etiam quiescens, cum strepitu excitatus turbulento vidisset ignotorum hominum se circulo circumsaeptum, concepto negotio, et imperatorii nominis metu praestrictus, praeceptis

v2.p.132
paruit invitissimus, secutusque alienum arbitrium, magister equitum paulo ante superbus et ferox, iumentoque impositus repentino,[*](impositus, repentino, Bent.) principi ut captivus offertur ignobilis, oppressam terrore vix colligens mentem.

Verum cum primitus visus, adorandae purpurae datam sibi copiam advertisset, recreatus tandem suique securus, Incaute inquit imperator et temere cum paucis alienis partibus te commisisti. Cui amarum Iulianus subridens, Haec verba prudentia serva inquit Constantio. Maiestatis enim insigne non ut consiliario tibi, sed ut desinas pavere porrexi.