Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Discedens inter haec Iulianus a Rauracis, peractis quae docuimus dudum, Sallustium promotum remisit in Gallias, Germaniano iusso vicem tueri Nebridii, itidemque Nevittae magisterium commisit armorum, proditorem antiquum timens, quem cum Scutarios ageret, latenter prodidisse Veteranionem suum principem audiebat; et Iovio quaesturam, cuius in actibus Magnenti meminimus, et Mamertino largitiones curandas, et Dagalaifum praefecit domesticis, aliosque plures ex arbitrio suo militibus regendis apposuit, quorum merita norat et fidem.
Profecturus itaque per Marcianas silvas viasque iunctas Histri fluminis ripis, inter subita vehementer incertus, id verebatur, ne contemptus ut comitantibus paucis, multitudinem offenderet repugnantem.
Quod ne fieret consilio sollerti praevidit, et agminibus distributis, per itinera Italiae nota quosdam properaturos cum Iovino misit et Iovio, alios per mediterranea
Mandabat tamen egressis, ut tamquam hoste protinus occursuro, tutius graderentur, stationesque nocturnas agerent et vigilias, ne improviso hostium[*](hostium, E3, Eyssen.; suorum, Bent.; subsidentium hostium, cf. xxiv. 4, 29; xxvi. 6, 10, Novák; suo (lac. 14 letters) minuaderentur, V; manuum insidiatricum, Brakman.) invaderentur excursu.
Quibus ita (ut videbatur) apte dispositis, more quo tractus perruperat saepe barbaricos, contextis successibus fidens, ire pergebat.
Cumque ad locum venisset, unde navigari posse didicit flumen, lembis escensis,[*](escensis, V, Bent., Eyssen.; ascensis, AG.) quos opportune fors dederat plurimos, per alveum, quantum fieri potuit, ferebatur occulte, ideo latens, quod toleranter et fortiter, nullius cibi indigens mundioris, sed paucis contentus et vilibus, oppida forinsecus transibat et castra, imitatus egregium illud Cyri veteris dictum, qui cum delatus ad hospitem interrogaretur ab eo, quid ad
Fama vero, quae mille, ut aiunt, linguis rerum mire exaggerat[*](mire exaggerat, Val.; misere exaggerat, E2AG; misere exigerat, V.) fidem, per Illyrios omnes celebrior fundebatur, Iulianum strata per Gallias multitudine regum et gentium numeroso exercitu, et successibus tumidum variis, adventare.