Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Replicare nunc convenit tempora, et narrare summatim, quae dum aguntur in Galliis ante dicta, Constantius hiemans Antiochiae, domi militiaeque perfecit.

Inter complures alios honore conspicuos, adoraturi imperatorem peregre venientem, ordinantur etiam ex tribunis insignibus. Cum igitur a Mesopotamia reversus, Constantius hoc exciperetur officio, Amphilochius quidam ex tribuno Paphlago, quem dudum sub Constante militantem discordiarum sevisse causas inter priores,[*](priores, W2BG, Gronov, Wagner; pii pectoris Her.; priorem et fratres, sugg. by Clark; prioris, V.) fratres, suspiciones contiguae veritati pulsabant, ausus paulo petulantius stare, ut ipse quoque ad parile obsequium admittendus, agnitus est et prohibitus, strepentibusque multis, et intueri lucem ulterius non debere clamantibus, ut perduellem, et obstinatum, Constantius circa

v2.p.118
haec lenior solito, Desinite ait urgere hominem ut existimo sontem, sed nondum aperte convictum, et mementote quod, siquid admisit huius modi, sub obtutibus meis conscientiae ipsius sententia punietur, quam latere non poterit, et ita discessum est.

Postridie ludis Circensibus idem ex adverse imperatoris (ubi consueverat) spectans, repentino clamore sublato, cum certamen opinatum emitteretur, diffractis cancellis, quibus una cum pluribus incumbebat, cunctis cum eo in vanum excussis laesisque leviter paucis, interna compage disrupta, efflasse spiritum repertus est[*](est, added in A.) solus, unde Constantius ut[*](ut, added by C. F. W. M.) futurorum quoque praescius exsultabat.

Eodem tempore Faustinam nomine sortitus est coniugem, amissa iam pridem Eusebia, cuius fratres erant Eusebius et Hypatius consulares, corporis morumque pulchritudine pluribus antistante, et in culmine tam celso humana, cuius favore iustissimo exemptum periculis, declaratumque Caesarem rettulimus Iulianum.

Habita est eisdem diebus etiam Florentii ratio, e Galliis novitatis metu digressi, et Anatolio recens mortuo praefecto praetorio per Illyricum, ad eius mittitur locum, cumque Tauro itidem praefecto praetorio per Italiam, amplissimi suscepit insignia magistratus.

v2.p.120

Parabantur nihilo minus externorum atque civilium instrumenta bellorum, et augebatur turmarum equestrium numerus, parique studio supplementa legionibus scripta sunt, indictis per provincias tirociniis, omnisque ordo et professio vexabatur, vestem armaque exhibens et tormenta, aurum quin etiam et argentum, multiplicisque rei cibariae copias, et diversa genera iumentorum.

Et quia a[*](a, W2, Momm.; V omits.) Persarum rege ad sua ob[*](ad sua ob, Novák; ob, G; ad, V (ad-con, in contruso added by V2 in margin).) difficultatem hiberni temporis aegre contruso, reserata caeli temperie validior impetus timebatur, ad Transtigritanos reges et satrapas legati cum muneribus missi sunt amplis, monituri cunctos et hortaturi, nostra sentire, et nihil fallax temptare vel fraudulentum.

Ante omnia tamen Arsaces et Meribanes, Armeniae et Hiberiae reges, cultu ambitioso indumentorum emercabantur, et multiformibus donis, damna Romanis negotiis[*](Romanis negotiis, transposui, c.c.) illaturi, si rebus tum etiam dubiis descivissent ad Persas.

Inter tot urgentia, Hermogene defuncto, ad praefecturam promovetur Helpidius, ortus in Paphlagonia, aspectu vilis et lingua, sed simplicioris ingenii, incruentus et mitis, adeo ut cum ei coram innocentem quendam torquere Constantius praecepisset, aequo animo abrogari sibi potestatem oraret,[*](oraret, Lind.; orabat, V.) haecque potioribus aliis ex sententia principis agenda permitti.

v2.p.122

Rigore itaque instantium negotiorum anceps Constantius, quid capesseret ambigebat, diu multumque anxius, utrum Iulianum peteret et longinqua, an Parthos repelleret, iam transituros (ut minabantur) Euphratem, haerensque tandem cum ducibus communicato saepe consilio, in id flexus est, ut finito propiore bello vel certe mollito, nullo post terga relicto quem formidaret, Illyriis percursis et Italia (ut rebatur), Iulianum inter exordia ipsa coeptorum tamquam praedam venaticiam[*](praedam venaticiam, transposui, c.c.) caperet. Hoc enim ad leniendum suorum metum subinde praedicabat.

Tamen ne intepesceret, aut omisisse belli videretur aliud latus, adventus sui terrorem ubique dispergens, veritusque ne Africa absente eo perrumperetur, ad omnes casus principibus opportuna, velut finibus Orientis egressurus,[*](egressurus, Pet.; egressus, V.) per mare notarium misit Gaudentium, quem exploratorem actuum Iuliani per Gallias aliquamdiu fuisse praestrinximus.

Hunc enim obsequio celeri cuncta consideratione gemina efficere posse sperabat, quod adversam partem metueret offensam et properaret,[*](properaret, Bent.; properabat, V) nanctus hanc

v2.p.124
opportunitatem commendari Constantio, quem credebat procul dubio fore victorem: nemo enim omnium ab hac constanti sententia discrepabat.

Qui cum eo venisset, mandatorum principis memor, per litteras Cretione comite quid ageretur edocto, reliquisque rectoribus, lecto undique milite fortiore, translatisque ab utraque Mauritania discursatoribus expeditis, Aquitaniae et Italiae[*](Italiae, Val.; Galliae, N2BG; Hispaniae, W2; haliae, V.) obiecta litora tuebatur artissime.