Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Finitisque epulis Vadomarium fortiter apprehensum, rectori militum arte custodiendum apud signa commisit, textu lecto iussorum, comitibus eius ad sua redire compulsis, super quibus nihil fuerat imperatum.

Exhibitus tamen idem rex ad principis castra, iamque spe veniae omni praeclusa, cum interceptum notarium et quae scripserat ad Constantium, comperisset iam publicata, ne convicio quidem tenus compellatus, missus est ad Hispanias. Id enim studio curabatur ingenti, ne Iuliano discedente a Galliis, immanissimus homo provinciarum statum aegre compositum, licentius conturbaret.

Hoc casu elatior Iulianus, regis opinione citius intercepti, quem profecturus ad longinqua formidabat nihil remittentibus curis, barbaros adoriri disposuit, quos peremisse Libinonem comitem in congressu cum militibus docuimus paucis.

Et ne rumor adventus sui eos ad remotiora traduceret, superato

v2.p.108
Rheno noctis alto silentio, cum auxiliorum expeditissimis globis, nihil metuentes huius modi circumvenit, excitatosque hostilium fragore armorum, dum gladios circumspectant et tela, celeriter involavit et quosdam occidit, orantes alios praedamque[*](que, added by Lind.; V omits.) offerentes, dediticios cepit, reliquis, qui remansere, pacem precantibus dedit, quietem pollicitis firmam.

Quae dum mentibus aguntur erectis, coniectans quantas intestinae cladis excitaverat moles, nihilque tam convenire conatibus subitis, quam celeritatem sagaci praevidens mente, professa palam defectione, se tutiorem fore existimavit, incertusque de militum fide, placata ritu secretiore Bellona, classico ad contionem exercitu convocato, saxeo suggestu insistens, iamque (ut apparebat) fidentior haec clarius solito disserebat:

Iam dudum tacita deliberatione vos aestimo (magni[*](aestimo magni V; aestimo magna, Pet.; magnanimi, Erfurdt; amati, Corn.) commilitones) gestorum excitos amplitudine, hoc operiri consilium, ut eventus, qui sperantur, perpendi possint et praecaveri. Plus enim audire quam loqui militem decet actibus coalitum magnis et[*](magnis et, added by Novák.) gloriosis, nec alia spectatae aequitatis sentire rectorem, quam ea, quae laudari digne

v2.p.110
potuerunt et probari. Ut igitur quae proposui ambagibus[*](ambagibus, added by Wagner; lac. of 6 letters conjectured by Her.) abiectis absolvam, advertite oro benivole, quae sermone brevi percurram.

Arbitrio dei caelestis, vobis inter ipsa iuventae rudimenta permixtus, irruptiones Alamannorum assiduas et Francorum, populandique iugem licentiam fregi, et vigore communi, Romanis agminibus quotiens libet Rhenum pervium feci, contra rumorum fremitus gentiumque validarum violentos excursus, stando immobilis, virtutis vestrae nimirum firmamento confisus.

Et haec laborum, quos exhausimus, Galliae spectatrices post funera multa, iacturasque recreatae diuturnas et graves, posteritati per aetatum examina commendabunt.

At nunc cum auctoritate vestri iudicii, rerumque necessitate compulsus, ad Augustum elatus sum culmen, deo vobisque fautoribus, si fortuna coeptis adfuerit, altius affecto maiora, id prae me ferens quod exercitui cuius aequitas armorumque inclaruit magnitudo, domi moderatus visus sum et tranquillus, et in crebritate bellorum, contra conspiratas gentium copias, consideratus et cautus.

Ut igitur adversa praeveniamus mentium societate iunctissima, sequimini viam consilii mei salutarem (ut puto), cum integritas rerum intentioni nostrae voluntatique respondeat,

v2.p.112
et dum maioribus vacant praesidiis regiones Illyricae, impraepedito cursu tendentes, Daciarum interim fines extimos occupemus, exinde quid agi oporteat bonis successibus instruendi.

Ad quae[*](ad quae vos, Her.; at vos, Wagner; utque vos ducam, Pet.; utque vos ducum, Pighius; ut quos, V.) vos ex more fidentium ducum, iuramento quaeso concordiam spondete mansuram et fidem,[*](fidem, V, def. Pighius; fidam, Kiessling, Corn.) operam mi[*](mi navaturo, Pighius; mihi n., Val.; minabanturo, V) navaturo sedulam et sollicitam,[*](sollicitam, C. F. W. M., Pighius; sollitam, V, solitam, V2 ) nequid agatur inconsultum et segne, et producturo, siquis exegerit, incorruptam conscientiam meam, quod nihil voluntate praeter ea, quae in commune conducunt, aggrediar aut temptabo.

Illud sane obtestor et rogo: observate, ne impetu gliscentis ardoris, in privatorum damna quisquam vestrum exsiliat, id cogitans quod ita nos illustrarunt hostium innumerae strages, ut indemnitas provinciarum et salus exemplis virtutum pervulgatae.

Hoc sermone imperatoris vice alicuius oraculi comprobato, mota est incitatius contio, et rerum cupida novandarum, unanimanti consensu, voces horrendas immani scutorum fragore miscebat, magnum elatumque ducem, et (ut experta est) fortunatum domitorem gentium appellans et regum.

Iussique universi in eius nomen iurare, sollemniter, gladiis cervicibus suis admotis, sub exsecrationibus diris, verbis iuravere conceptis, omnes pro

v2.p.114
eo casus, quoad vitam profuderint (si necessitas adegerit)[*](necessitas adegerit, Her.; si id necessitas egerit, V) perlaturos; quae secuti rectores, omnesque principis proximi, fidem simili religione firmarunt.