Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Equitandi et iaculandi, maximeque perite dirigendi sagittas, artiumque armaturae pedestris[*](pedestrios, V, see note 6.) perquam scientissimus. Quod autem nec os tersisse umquam vel[*](nec os tersisse umquam vel, cf. xvi. 10, 10 (o from pedestrios, see note 5), Her.; autem stersisse cum quam nares (from mares), V.) nares in publico, nec spuisse, nec transtulisse in partem alterutram vultum aliquando est visus, nec pomorum quoad vixerat gustaverit (ut dicta saepius) praetermitto.

Dinumeratis carptim bonis, quae scire potuimus, nunc ad eius vitia veniamus. Cum esset in negotiis aliis principibus mediis comparandus,

v2.p.178
si affectatae dominationis amplam quandam falsam repperisset aut levem, hanc sine fine scrutando, fasque eodem loco ducens et nefas, Caligulae et Domitiani et Commodi immanitatem facile superabat, quorum aemulatus saevitiam inter imperandi exordia, cunctos sanguine et genere se contingentes, stirpitus interemit.

Addebatur miserorum aerumnis, qui rei maiestatis imminutae vel laesae deferebantur, acerbitas eius et iracundia suspicionesque[*](suspicionesque, Her.; suspitiones, V.) in huius modi cuncta distentae. Et siquid tale increpuisset, in quaestiones acrius exsurgens quam civiliter, spectatores apponebat his litibus truces, mortemque longius in puniendis quibusdam, si natura permitteret, conabatur extendi, in eius modi controversiarum partibus etiam Gallieno ferocior.

Ille enim perduellionum crebris verisque appetitus insidiis, Aureoli et Postumi et Ingenui et Valentis, cognomento Thessalonici, aliorumque plurium, mortem factura crimina aliquotiens lenius vindicabat: etiam ficta[*](ficta, Bent., Hermann; facta, V.) vel dubia, adigebat videri certissima, vi nimia[*](nimia, Lind.; vi, W2BG; ignea, Pet.; nea, V.) tormentorum.

[*](iustumque, Val. from cod. Fauchetii; iusque, Her.; tumque, V.) in eius modi titulis capitali odio[*](capitali odio. Momm.; capitaliter, G; capitali operat com (o to u, V2), V.) oderat, cum maxime id ageret ut iustus aestimaretur et clemens. Et tamquam ex arida silva volantes scintillae, flatu leni ventorum, ad usque discrimina vicorum agrestium incohibili cursu perveniunt, ita ille quoque ex

v2.p.180
minimis causis, malorum congeries excitabat, Marci illius dissimilis principis verecundi, qui cum ad imperiale culmen in Syria Cassius surrexisset, epistularum fascem ab eo ad conscios missum, perlatore capto sibi oblatum, ilico signatum exuri praecepit, agens adhuc in Illyrico, ne insidiatoribus cognitis, invitus quosdam habere posset offensos.

Utque recte sentientes quidam arbitrabantur, virtutis erat potius indicium magnum,[*](magnum, Clark; magnae, BG; Magnenti, Momm.; magni, V.) imperio eundem Constantium sine cruore cessisse, quam vindicasse tam inclementer.