Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

In vita parca et sobria, edendi potandique moderatione, valetudinem ita retinuit firmam, ut raros colligeret morbos, sed eos non[*](non, added by V2.) procul a vitae periculis: id enim evenire corporibus a lascivia dimotis et luxu, diuturna experimenta et professiones[*](professiones, Bent.; probationes, W2BG; propassiones, V.) medendi monstrarunt.

Somno contentus exiguo, cum id posceret tempus et ratio, perque spatia vitae[*](vitae, vulgo, deleted by Novák, see note 4.) longissima impendio castus, ut nec malivolo citerioris vitae[*](malevolo vitae, Novák; mare ministro, V; a citeriore ministro, Bent.) ministro saltem suspicione tenus posset redargui, quod crimen etiam si non invenit, malignitas fingit, in summarum licentia potestatum.

Equitandi et iaculandi, maximeque perite dirigendi sagittas, artiumque armaturae pedestris[*](pedestrios, V, see note 6.) perquam scientissimus. Quod autem nec os tersisse umquam vel[*](nec os tersisse umquam vel, cf. xvi. 10, 10 (o from pedestrios, see note 5), Her.; autem stersisse cum quam nares (from mares), V.) nares in publico, nec spuisse, nec transtulisse in partem alterutram vultum aliquando est visus, nec pomorum quoad vixerat gustaverit (ut dicta saepius) praetermitto.

Dinumeratis carptim bonis, quae scire potuimus, nunc ad eius vitia veniamus. Cum esset in negotiis aliis principibus mediis comparandus,

v2.p.178
si affectatae dominationis amplam quandam falsam repperisset aut levem, hanc sine fine scrutando, fasque eodem loco ducens et nefas, Caligulae et Domitiani et Commodi immanitatem facile superabat, quorum aemulatus saevitiam inter imperandi exordia, cunctos sanguine et genere se contingentes, stirpitus interemit.

Addebatur miserorum aerumnis, qui rei maiestatis imminutae vel laesae deferebantur, acerbitas eius et iracundia suspicionesque[*](suspicionesque, Her.; suspitiones, V.) in huius modi cuncta distentae. Et siquid tale increpuisset, in quaestiones acrius exsurgens quam civiliter, spectatores apponebat his litibus truces, mortemque longius in puniendis quibusdam, si natura permitteret, conabatur extendi, in eius modi controversiarum partibus etiam Gallieno ferocior.