Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Pollinctum igitur corpus defuncti, conditumque in loculis, Iovianus etiam tum protector domesticus, cum regia prosequi pompa, Constantinopolim usque iussus est, prope necessitudines eius humandum.

Eique vehiculo insidenti, quod portabat reliquias, ut principibus solet, annonae militaris offerebantur indicia (ut ipsi nominant probae) et animalia publica monstrabantur, et ex usu crebrescebant occursus, quae et alia horum similia eidem imperium quidem sed et cassum[*](sed etcassum, A; sed vicarium, Harman; sede et assum, V.) et umbratile (ut ministro rerum funebrium) portendebant.

v2.p.186

Dum haec in diversa parte terrarum, Fortunae struunt volubiles casus, Iulianus inter multa, quae per Illyricum agitabat, exta rimabatur assidue, avesque suspiciens, praescire festinabat accidentium finem, sed responsis ambiguis et obscuris haerebat, futurorum incertus.

Eique tandem aruspicinae peritus, Gallus orator, promotus rector postea Narbonensis, nuntiavit eventus, inspectu iecoris (ut aiebat ipse) praedoctus, quod operimento duplici viderat tectum. Cumque ille timeret, ne cupiditati suae congruentia fingerentur, eratque[*](eratque, Haupt; atque, V.) ideo maestus, omen multo praesentius ipse conspexit, quod excessum Constantii dare monstrabat. Eodem enim puncto quo idem obierat in Cilicia, lapso milite qui se insessurum equo dextra manu erexit, humique prostrate, exclamavit ilico audientibus multis, cecidisse qui eum ad culmen extulerat celsum.

Et quamquam haec laetifica sciret,[*](tulerat sciret, added in G; culmen ex uelut, V (euexit, V3).) velut fixa tamen firmitate consistens, intra terminos Daciae se continebat, sic quoque plurima pertimescens. Nec

v2.p.188
enim cautum ducebat, coniecturis credere forsitan in contrarium erupturis.