Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

In hoc rerum adversarum tumultu, haerens eius fortuna iam et subsistens, adventare casum vitae difficilem, modo non loquentibus signis aperte monstrabat. Namque et nocturnis imaginibus terrebatur, et nondum penitus mersus in somnum, umbram viderat patris obtulisse pulchrum infantem, eumque susceptum et locatum in gremio suo, excussam sibi proiecisse longius sphaeram, quam ipse dextera manu gestabat. Id autem permutationem temporum indicabat, licet interpretantes placentia responderent.

Post haec confessus est iunctioribus proximis, quod tamquam desolatus, secretum videre desierit, quod interdum adfuisse sibi squalidius aestimabat, et putabatur genius esse quidam, tutelae salutis appositus, eum reliquisse mundo citius digressurum.

Ferunt enim theologi in lucem editis hominibus cunctis, salva firmitate fatali, huius modi quaedam velut actus rectura numina sociari, admodum tamen paucissimis visa, quos multiplices auxere virtutes.

Idque et oracula et auctores docuere praeclari. Inter quos est etiam Menander comicus, apud quem hi senarii duo leguntur:

v2.p.168
  1. ἅπαντι δαίμων ἀνδρὶ συμπαρίσταται
  2. εὐθὺς γενομένῳ, μυσταγωγὸς τοῦ βίου.

Itidem ex[*](itidem ex, G; inde with lac., UB; τοῦ βίου (lac. 4 letters) itide (lac. 14 letters) sempiternis, V.) sempiternis Homeri carminibus intellegi datur, non deos caelestes cum viris fortibus collocutos, nec adfuisse pugnantibus vel iuvisse, sed familiaris genios cum eisdem versatos, quorum adminiculis freti praecipuis, Pythagoras enituisse dicitur et Socrates, Numaque Pompilius, et superior Scipio et (ut quidam existimant) Marius et Octavianus, cui Augusti vocabulum delatum est primo, Hermesque Termaximus, et Tyaneus Apollonius atque Plotinus, ausus quaedam super hac re disserere mystica, alteque monstrare, quibus primordiis hi genii animis conexi mortalium eas tamquam gremiis suis susceptas tuentur (quoad licitum est) docentique maiora, si senserint puras et a colluvione peccandi, immaculata corporis discretas.