Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Ordine itaque scutorum gemino Aquileia circumsaepta, concinentibus sententiis ducum, conveniens visum est ad deditionem allicere defensores, minacium blandorumque varietate sermonum: et multis ultro citroque dictitatis, in immensum obstinatione gliscente, ex colloquio re infecta disceditur.

Et quia nihil praeter pugnam exspectabatur,[*](expectabatur (ex from sugenteex, V, see note 4; am del. as dittography, i explained as belonging to quia), Her.; iam spectabantur, V.) curatis utrubique cibo somnoque corporibus, aurora iam surgente,[*](sugenteex, V (ex del. and r added by V2).) concrepante sonitu bucinarum,[*](bucinarum, Ihm in T.L.L.; bucinorum, V.) partes accensae in clades mutuas, ferocientes magis quam

v2.p.144
consultius, elatis clamoribus ferebantur.

Pluteos igitur prae se ferentes[*](prae se ferentes, Novák; praeferentes, G; ē (= est) seferentes, V.) oppugnatores, cratesque densius textas, sensim incedentes et caute, murorum ima suffodere ferramentorum multitudine conabantur, aptas[*](aptas, Clark; natas, V.) plerique vehentes ad mensuram moenium scalas, iamque parietibus paene contigui pars lapidibus volutis in pronum collisi, pars confixi stridentibus iaculis, retroque gradientes, averterunt secum omnes alios metu similium a proposito pugnandi detortos.