Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Verum[*](verum, Haupt; iterum, V. (see crit. note 2).) summa coepti prudentis aliorsum evasit. Cum enim adventarent iam turres, contortis malleolis madentibus pice, harundine quin etiam, sarmentis ac vario fomite flammarum incessebantur. Quae quoniam, incendio celeri, ponderibusque trepide superstantium inclinatae, prociderunt in flumen, armatorum aliqui per earum fastigia interibant, eminus[*](aliqui eminus, Momm.; alii e, suggested by Clark.) confixi tormentis.

Inter quae destituti pedites post navalium sociorum occasum, obtriti sunt saxis immanibus, praeter paucos quos morte scilicet per impedita suffugia, velocitas exemerat pedum. Ad ultimum certamine protracto in vesperam, datoque signo in receptum ex more, ambo digressi, diei residuum animis egere disparibus.

Munitorum enim maerores, funera lugentium propria,

v2.p.148
prohibitores spe iam superandi firmabant, licet ipsi quoque paucos gemebant amissos. Properabatur tamen nihilo minus, et quantum recreandis viribus quiete et cibo satis fuit tribute, per noctis integrae spatium, reparatur lucis exordio proelium, incitamento tubarum.