Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Extis itidem pecudum attenti fatidicis, in species converti assuetis[*](adsuetis, Clark; suetis, AG, Heilmann; sueti, V.) innumeras, accidentia sciunt. Cuius disciplinae Tages nomine quidam monstrator est, ut fabulantur, in Etruriae partibus emersisse subito visus e terra.

Aperiunt quoque ventura, cum aestuant hominum corda, sed locuntur divina. Sol enim (ut aiunt physici) mens mundi nostras mentes ex sese velut scintillas diffunditans cum eas incenderit vehementius, futuri conscias reddit. Unde Sibyllae crebro se dicunt ardere, torrente vi magna flammarum. Multa significant super his crepitus vocum, et occurrentia signa, tonitrua quin etiam et fulgura, et fulmina itidemque siderum sulci.

v2.p.96

Somniorum autem rata fides et indubitabilis foret, ni ratiocinantes coniectura fallerentur[*](fallerentur interdum: quae, Bent., Madvig; fallerentur interdumque, BG; fallerentur. interdumque, V.) interdum. Quae[*](fallerentur interdum: quae, Bent., Madvig; fallerentur interdumque, BG; fallerentur. interdumque, V.) (ut Aristoteles affirmat) tum fixa sunt et stabilia, cum animantis altius quiescentis, ocularis pupula[*](pupula, Her.; pupilla, W2BG; popiala, V.) neutrubi inclinata, rectissime cernit.

Et quia vanities aliquotiens plebeia strepit, haec imperite mussando, si esset praesentiendi notitia quaedam, cur ille se casurum in bello, vel alius hoc se passurum ignoravit aut illud, sufficiet dici, quod et grammaticus locutus interdum est barbare, et absurde cecinit musicus, et ignoravit remedium medicus: sed[*](set, Clark; at A; et, V.) non ideo nec grammatica nec musica nec medicina subsistit.

Unde praeclare hoc quoque (ut alia) Tullius: Signa ostenduntur ait a dis rerum futurarum. In his siqui erraverit, non deorum natura sed hominum coniectura peccavit. Ne igitur extra calcem (quod dicitur) sermo decurrens, lecturo fastidium ferat, ad explicanda prospecta revertamur.

Cum apud Parisios adhuc Caesar Iulianus quatiens scutum variis motibus exerceretur in

v2.p.98
campo, axiculis, quibus[*](quibus, N, Novák; quis, BG; quid, V.) orbis erat compaginatus, in vanum excussis, ampla[*](ansa, G; ample, V.) remanserat sola, quam retinens valida manu stringebat.

Territisque ut omine diro praesentibus cunctis, Nemo inquit vereatur: habeo firmiter quod tenebam. Item cum apud Viennam postea quiesceret sobrius, horrore medio noctis, imago quaedam visa splendidior, hos ei versus heroes modo non vigilanti aperte edixit,[*](edixit, Clark, c.c.; dixit, V.) eadem saepius replicando, quibus fretus nihil asperum sibi superesse existimabat

  1. Ζεὺς ὅταν εἰς πλατὺ τέρμα μόλῃ κλυτοῦ ὑδροχόοιο,
  2. Παρθενικῆς δὲ Κρόνος μοίρῃ βαίνῃ ἐπὶ πέμπτῃ
  3. εἰκοστῇ, βασιλεὺς Κωνστάντιος Ἀσίδος αἴης
  4. τέρμα φίλου βιοτοῦ στυγερὸν καὶ ἐπώδυνον ἕξει.

Agebat itaque nihil interim de statu rerum praesentium mutans, sed animo tranquillo et quieto incidentia cuncta disponens, paulatimque sese corroborans, ut dignitatis augmento, virium quoque congruerent incrementa.

Utque omnes nullo impediente, ad sui favorem illiceret, adhaerere cultui fingebat, a quo iam pridem occulte desciverat, arcanorum participibus paucis,

v2.p.100
haruspicinae auguriisque intentus, et ceteris quae deorum semper fecere cultores.