Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Statim tamen et legatos absolvit, et Leonam quaestorem suum in Gallias cum litteris datis ad Iulianum pergere celeri statuit gradu, nihil aovatorum se asserens suscepisse, sed eum si saluti suae proximorumque consulit, tumenti flatu deposito, intra Caesaris se potestatem continere praecipiens.

Utque id facile formido intentatorum efficeret, velut magnis viribus fretus, in locum Florentii praefectum praetorio, Nebridium tum quaestorem eiusdem Caesaris promoverat, et Felicem notarium, officiorum magistrum, et quosdam alios. enim successorem Lupicini, antequam sciretur huius modi quicquam, magistrum provexit armorum.

Ingressus itaque Parisios, Leonas susceptus ut honoratus et prudens, postridie principi progresso in campum, cum multitudine armata pariter et plebeia, quam de industria convocarat, e tribunali (ut emineret altius) superstanti, scripta iubetur offerre. Replicatoque volumine edicti quod missum est, et legi ab exordio coepto, cum ventum fuisset

v2.p.66
ad locum id continentem, quod gesta omnia Constantius improbans Caesaris potestatem sufficere Iuliano censebat, exclamabatur undique vocum terribilium sonu: