Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Perstrinxit tamen suspicio vana quaedam episcopum (ut opinor), licet asseveratione vulgata multorum, quod clandestine colloquio Saporem docuerat, quae moenium appeteret membra, ut fragilia intrinsecus et invalida. Hocque exinde veri simile visum est, quod postea intuta loca carieque nutantia, cum maligna,[*](maligna, Clark, c.c.; magna, V.) velut regentibus

v2.p.46
penetralium callidis, contemplabiliter machinae feriebant hostiles.

Et quamquam angustae calles difficiliorem aditum dabant ad muros, aptatique arietes aegre promovebantur, manualium saxorum, sagittarumque metu arcente, nec ballistae tamen cessavere nec scorpiones, illae tela torquentes, hi lapides crebros, qualique simul ardentes pice et bitumine illiti, quorum assiduitate per proclive labentium, machinae[*](machinae, G; machinarum, V; moles machinarum, Her) haerebant velut altis radicibus fixae, easque malleoli et faces iactae destinatius exurebant.

Sed cum haec ita essent, caderentque altrinsecus multi, ardebant magis oppugnatores, naturali situ et ingenti opere munitum oppidum ante brumale sidus excindere, rabiem regis non ante sedari posse credentes. Quocirca nec multa cruoris effusio, nec confixi mortiferis vulneribus plurimi, ceteros ab audacia parili revocabant.

Sed diu cum exitio decernentes, postremo periculis obiectavere semet abruptis, et agitantes arietes denso saxorum molarium pondere, fomentisque ignium variis ire protinus vetabantur.

Verum unus aries residuis celsior, umectis taurinis [*](copertus, Clark; opertus, EBG; opertus, V3 from copertes ) exuviis, ideoque minus casus flammeos pertimescens aut tela, antegressus omnes erepsit[*](erepsit, Her.; repsit, NBG; epsit, V.) nisibus magnis ad murum, vastoque acumine coagmenta lapidum

v2.p.48
fodiens, turrim laxatam evertit. Qua sonitu lapsa ingenti, superstantes quoque repentina ruina deiecti, diffractique vel obruti, mortibus interiere diversis et insperatis, inventoque tutiore ascensu, armata irruit multitudo.

Trepidis deinde superatorum auribus ululantium undique Persarum intonante fragore, artius proelium intra muros exarsit, hostium nostrorumque catervis certantibus comminus, cum confertis inter se corporibus hinc indeque stricto mucrone, nulli occurrentium parceretur.

Magna denique mole, ancipiti diu exitio renitentes obsessi, postremo plebis immensae ponderibus effuse disiecti sunt. Et post haec iratorum hostium gladii quicquid inveniri poterat concidebant, abreptique sinibus matrum parvuli ipsaeque[*](ipsaeque, Langen; ipse quoque, V.) matres trucidabantur, nullo quid ageret respectante. Inter quae[*](inter quae, Her. (from quoque in preceding line); V omits.) tam funesta gens rapiendi cupidior, onusta spoliorum genere omni, captivorumque examen maximum ducens, tentoria repetivit exsultans.

Rex tamen gaudio insolenti elatus, diuque desiderio capiendae Phaenichae flagrans, munimenti perquam tempestivi, non ante discessit quam labefactata murorum parte reparata firmissime, alimentisque affatim conditis, armatos ibi locaret, insignis origine, bellique artibus claros. Verebatur

v2.p.50
enim quod accidit, ne amissionem castrorum ingentium ferentes aegre Romani, ad eadem obsidenda viribus magnis accingerentur.

Latius se proinde iactans, additaque spe quicquid aggredi posset adipiscendi, interceptis castellis aliis vilioribus, Virtam adoriri disposuit, munimentum valde vetustum, ut aedificatum a Macedone credatur Alexandro, in extreme quidem Mesopotamiae situm, sed muris velut sinuosis circumdatum et cornutis, instructioneque varia inaccessum.

Quod cum omni arte temptaret, nunc promissis defensores alliciens, nunc poenas cruciabiles minitans, aliquotiens struere aggeres parans, obsidionalesque admovens machinas, multis acceptis vulneribus quam illatis, omisso vano incepto, tandem abscessit.

Haec eo anno inter Tigrim gesta sunt et Euphraten. Quae cum frequentibus nuntiis didicisset Constantius, expeditiones metuens[*](expeditiones metuens, tr. by Novák, c. c.) Parthicas, hiemem apud Constantinopolim agens, impensiore cura limitem instruebat eoum[*](eoum, C. F. W. M.; cum, V.) omni apparatu bellorum, armaque et tirocinia cogens, legionesque augens iuventutis validae supplementis, quarum

v2.p.52
statariae pugnae per orientales saepius eminuere[*](eminuere, Kiessling; emicuere, EBG; enimuere, V; emicuere, V2.) procinctus, auxilia super his Scytharum poscebat, mercede vel gratia, ut adulto vere profectus e Thraciis, loca suspecta protinus occuparet.

Inter quae Iulianus apud Parisios hibernis locatis, summa coeptorum quorsum evaderet pertimescens haeserat[*](haeserat, Her. and Clark, c.c.; erat, V.) anxius, numquam assensurum Constantium factis multa volvendo considerans, apud quem sordebat ut infimus et contemptus.

Circumspectis itaque trepidis rerum novarum exordiis, legatos ad eum mittere statuit, gesta docturos, eisque concinentes litteras dedit, quid actum sit quidve fieri oporteat deinceps, monens apertius et demonstrans.

Quamquam eum haec dudum comperisse opinabatur, relatu Decentii olim reversi, et cubiculariorum recens de Galliis praegressorum,[*](praegressorum, V; regressorum, G; progressorum, NB.) qui ad Caesarem[*](Caesaream, Corn., Gardt. (cf. xx. 9, 1); Caessarem, V.) aliqua[*](aliqua, V; maligna, Corn.) portavere sollemnia. Et quamquam nova referret,[*](nova referret, added by Novák.) non repugnanter tamen nec arrogantibus verbis quicquam scripsit, ne videretur subito redundasse tumore.[*](redundasse, W, Novák; redundasset, V1; repuggnasse, V2; tumore, added by Novák.) Erat autem litterarum sensus huius modi:

Ego quidem propositi mei fidem non minus moribus quam foederum pacto (quoad fuit) unum

v2.p.54
semper atque idem sentiens conservavi, ut effectu multiplici claruit evidenter.

Iamque inde uti me creatum Caesarem pugnarum horrendis fragoribus obiecisti, potestate delata contentus, currentium ex voto prosperitatum, nuntiis crebris (ut apparitor fidus), tuas aures implevi, nihil usquam periculis meis assignans, cum documentis assiduis constet, diffusis permixtisque passim Germanis, in laboribus me semper visum omnium primum, in laborum refectione postremum.

Sed bona tua venia dixerim, siquid novatum est nunc (ut existimas): in multis bellis et asperis, aetatem sine fructu conterens miles, olim deliberatum implevit, fremens, secundique impatiens loci rectorem, cum nullas sibi vices a Caesare diuturni sudoris et victoriarum frequentium rependi posse contemplaretur.

Cuius iracundiae nec dignitatum augmenta, nec annuum merentis stipendium, id quoque inopinum accessit, quod ad partis orbis eoi postremas venire iussi homines[*](iussi homines, tr. by G; hominis iussi, V, with homines def. by Pighius.) assueti glacialibus terris, separandique liberis et coniugibus, egentes trahebantur et nudi. Unde solito saevius efferati nocte in unum collecti, palatium obsidere, Augustum Iulianum vocibus magnis appellantes et crebris.

Cohorrui (fateor) et secessi, amendatusque dum potui, salutem occultatione[*](occultatione, Corn.; mussatione, G; salutemus latione, V; dissimulatione, C. F. W. M.) quaeritabam et latebris. Cumque nullae darentur indutiae, libero pectoris

v2.p.56
muro (ut ita dixerim) saeptus, progressus ante conspectum omnium steti, molliri posse tumultum auctoritate ratus vel sermonibus blandis.

Sed[*](set, added by Clark, quum, by Bent.; V omits, def. by Pighius.) exarsere mirum in modum, eo usque provecti, ut quoniam precibus vincere pertinaciam conabar, instanter mortem contiguis assultibus intentarent. Victus denique mecumque ipse contemplans,[*](contemplans, Corn.; contestans, V, def. by Pighius.) quod alter confosso me forsitan libens declarabitur princeps, assensus sum, vim lenire posse ratus[*](posse ratus, Her.; speratus, Löfstedt, Pighius; superatus, V.) armatam.