Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Exciso itaque oppido, rex Nisibin prudenti consilio vitans, memor nimirum quae saepius ibi pertulerat, dextrum latus itineribus petit obliquis, Bezabden, quam Phaenicham quoque institutores veteres appellarunt, vi vel promissorum dulcedine illectis defensoribus retenturus,[*](retenturus, V; reseraturus or tentaturus, C. F. W. M.; recepturus, Novák.) munimentum impendio validum in colle mediocriter edito positum, vergensque in margines Tigridis, atque ubi loca suspecta sunt et humilia, duplici muro vallatum. Ad cuius tutelam tres legiones sunt deputatae, secunda Flavia secundaque Armeniaca, et Parthica itidem[*](Partica itidem, NT2G; Parthicas ft lem, V.) secunda cum sagittariis pluribus Zabdicenis, in quorum solo nobis obtemperantium hoc est municipium positum.

Primo igitur impetu, cum agmine cataphractorum fulgentium, rex ipse sublimior ceteris

v2.p.42
castrorum ambitum circumcursans, prope labra ipsa fossarum venit audentius, petitusque ballistarum ictibus crebris[*](ictibus crebris, Bent., Novák; actibus cretis, V; iactibus crebris, Eyssen.) et sagittarum, densitate opertus armorum in modum testudinis contextorum, abscessit innoxius.

Ira tamen tum sequestrata, caduceatoribus missis ex more, clausos blandius hortabatur, ut vitae speique consulturi, obsidium deditione solverent opportuna, reseratisque portis egressi, supplices victori gentium semet offerrent.

Quibus adire propius ausis, defensores moenium ideo pepercerunt, quod cohaerenter sibi iunctos duxerant eisdem notos ingenuos Singarae captos: eorum enim miseratione, telum nemo contorsit, nec super pace respondit.

Deinde datis indutiis diei totius et noctis, ante alterius lucis initium Persarum populus omnis adortus avide vallum, acriter minans ac fremens, ubi ad ipsa moenia confidenter accessit, dimicabat[*](dimicabat, HA; instabat, G; dicabat, V.) vi magna resistentibus oppidanis.

Eaque[*](eaque, Haupt, Novák; atque ea re, Gardt.; et quae res, V.) re sauciabantur plerique Parthorum, quod pars scalas vehentes, alii opponentes vimineas crates, velut caeci pergebant introrsus, nec nostris innocui.

v2.p.44
Sagittarum enim nimbi crebrius volitantes, stantes confertius perforabant, partibusque post solis occasum aequa iactura digressis, appetente postridie luce, ardentius multo quam antea pugnabatur, hinc inde concinentibus tubis, nec minores strages utrubique visae sunt, ambobus obstinatissime colluctatis.

Verum secuto die otio communi assensu post aerumnas multiplices attribute, cum magnus terror circumsisteret muros, Persaeque paria formidarent, Christianae legis antistes exire se velle gestibus ostendebat et nutu, acceptaque fide quod redire permitteretur incolumis, usque ad tentoria regis accessit.

Ubi data copia dicendi quae vellet, suadebat placido sermone discedere Persas ad sua, post communes partis utriusque luctus, formidari[*](formidari, V; formidatos, Pet.; formidare, suggested by Clark.) etiam maiores affirmans forsitan . Sed perstabat in cassum, haec multaque similia disserendo, efferata vesania regis obstante, non ante[*](non ante, added by G; V omits; regis non se ante, Corn.) castrorum excidium digredi pertinaciter adiurantis.

Perstrinxit tamen suspicio vana quaedam episcopum (ut opinor), licet asseveratione vulgata multorum, quod clandestine colloquio Saporem docuerat, quae moenium appeteret membra, ut fragilia intrinsecus et invalida. Hocque exinde veri simile visum est, quod postea intuta loca carieque nutantia, cum maligna,[*](maligna, Clark, c.c.; magna, V.) velut regentibus

v2.p.46
penetralium callidis, contemplabiliter machinae feriebant hostiles.