Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Eodem tempore per Eoos tractus caelum subtextum caligine cernebatur obscura, et a primo

v2.p.8
aurorae exortu ad usque meridiem, intermicabant iugiter stellae; hisque terroribus accedebat, quod cum lux caelestis operiretur, e mundi conspectu penitus lance abrepta, defecisse diutius solem pavidae mentes hominum aestimabant; primo attenuatum in lunae corniculantis effigiem, deinde in speciem auctum semenstrem, posteaque in integrum restitutum.

Quod alias non evenit ita perspicue, nisi cum post inaequales cursus iter[*](iter, Val.; inter, V.) menstruum lunae ad idem[*](idem, G; id, V.) revocatur initium, certis temporum intervallis, id est cum in domicilio eiusdem signi tota reperitur luna sub sole, liniamentis obiecta rectissimis, atque in his paulisper consistit minutis, quae geometrica ratio partium partes appellat.

Ac licet utriusque sideris conversiones et motus, ut scrutatores causarum intellegibilium adverterant, in unum eundemque finem, lunari cursu impleto, perenni distinctione conveniunt, tamen sol non semper his diebus obducitur, sed cum luna e regione (velut libramento quodam igneo) orbi et aspectui nostro opponitur media.

Ad summam tum sol occultatur, splendore suppresso, cum ipse et lunaris globus astrorum omnium infimus, paril1[*](infimus parili, G; infimis parilis, V.) comitatu

v2.p.10
obtinentes circulos proprios, salvaque ratione altitudinis interiectae, iunctim locati, ut scienter et decore Ptolemaeus exponit, ad dimensiones venerint, quas[*](quas, Novák; quos, V.) ἀναβιβάζοντας et καταβιβάζοντας ἐκλειπτικοὺς συνδέσμους (coagmenta videlicet defectiva.) Graeco dictitamus[*](dictitamus, Clark, c.c.; dictitant, G; dictitata, V.) sermone. Et si contigua eisdem iuncturis praestrinxerint spatia, dilutior erit defectus.

Si vero articulis ipsis inhaeserint, qui coactius ascensus vinciunt et descensus, offunditur densioribus tenebris caelum, ut crassato aere ne proxima quidem et apposita cernere queamus.