Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Cuius species quantum mortalis oculus contuetur, prima lutea visitur, secunda

v2.p.86
flavescens vel fulva, punicea[*](punicea, EAG; pucea, V.) tertia, quarta purpurea, postrema caerulo concreta et viridi.

Hac[*](haec, sugg. by Clark.) autem mixta pulchritudine temperatur, ideo ut terrenae existimant mentes, quod prima eius pars dilutior cernitur, aeri concolor circumfuso, sequens fulva, id est paulo excitatior quam lutea, punicea tertia, quod solis obnoxia claritudini, pro[*](pro, omitted by EG (perhaps rightly, Clark).) reciprocatione[*](reciprocatione, E, Val.; reticatione, V.) spiritus fulgores eius purissime[*](purissime, Erfurdt; purissimos, G; purissimem, V.) e regione deflorat, quarta ideo purpurat, quod intermicante asperginum densitate, per quas oritur, radiorum splendor concipiens[*](splen. dorem concipiens, Madvig; splendorum conspiciens, V.) ostendit aspectum flammeo propiorem, qui color quanto magis diffunditur, concedit in caerulum et virentem.

Arbitrantur alii tune iridis formam rebus apparere mundanis, cum altius delatae nubi crassae radii solis infusi, lucem iniecerint liquidam, quae non reperiens exitum, in se conglobata nimio splendescit attritu, et proximos quidem albo colores a sole sublimiore decerpit, subvirides vero a nubis similitudine superiectae, ut in mari solet usu venire, ubi candidae sunt undae quae litoribus illiduntur, interiores sine ulla concretione caerulae.

Et quoniam indicium est permutationis aurae (ut diximus), a sudo aere nubium concitans globos, aut contra ex concreto mutans in serenam laetitiam

v2.p.88
caelum, ideo apud poetas legimus saepe, Irim de caelo tunc[*](tunc, added by Her.; V omits.) mitti, cum praesentium rerum verti necesse sit status. Suppetunt aliae multae opiniones et variae, quas dinumerare nunc est supervacuum, narratione redire unde digressa est festinante.

His ac talibus imperator inter spem metumque iactabatur, ingravescente hiemis magnitudine, suspectisque[*](suspectisque, G; speratisque, Haupt; superetisque, V (second e del. by V3).) per avios tractus insidiis, inter quae etiam tumultum[*](tumultum, G; turn, preceded by lac. 18 letters, V.) exasperati militis verebatur. Super his urebat eius anxiam mentem, quod velut patefacta ianua divitis domus, irritus propositi reverteretur.