Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Inter haec tamen funera direptionesque civitatis excisae, Aeliano comite et tribunis, quorum efficacia diu defensa sunt moenia, stragesque multiplicatae Persarum, patibulis sceleste suffixis, Iacobus et Caesius, numerarii apparitionis magistri equitum aliique protectores, post terga vinctis manibus ducebantur, Transtigritanis qui sollicita quaerebantur industria, nullo infimi summique discrimine, ad unum omnibus contruncatis.

Uxor vero Craugasii, quae retinens pudorem inviolatum, ut matrona nobilis colebatur, maerebat velut orbem alium sine marito visura, quamquam sperabat documentis praesentibus altiora.

In rem itaque consulens suam, et accidentia longe

v1.p.516
ante prospiciens, anxietate bifaria stringebatur, viduitatem detestans et nuptias. Ideo familiarem suum perquam fidum, regionumque Mesopotamiae gnarum, per Izalam montem, inter castella praesidiaria duo Maride et Lorne introiturum, Nisibin occulte dimisit, mandatis arcanisque vitae secretioris, maritum exorans, ut auditis quae contigerint, veniret secum beate victurus.

Quibus conventis,[*](conventis, Damsté, cf. Livy xxx. 43, 7; contents, V; contextis, Cornelissen, Petschenig.) expeditus viator per saltuosos tramites et frutecta, Nisibin passibus citis ingressus, causatusque se domina nusquam visa, et forsitan interempta, data evadendi copia castris hostilibus abscessisse, et ideo ut vilis neglectus, docet Craugasium gesta; moxque accepta fide quod si tuto licuerit, sequetur coniugem libens, evasit, exoptatum mulieri nuntium ferens, quae hoc cognito per Tamsaporem ducem supplicaverat regi, ut si daretur facultas, antequam Romanis excederet finibus, in potestatem suam iuberet propitius maritum adscisci.